114. III. Czelestin pápa az esztergami érseket a koronázási, és a királyi udvar személyzete feletti lelki hatóság jogában megerősíti, s az erdélyi szászok ujonan alapított prépostságát helyben hagyja. 1191.

Celestinus Episcopus servus servorum Dej, venerabilj fratri... Strigoniensi Archiepiscopo salutem et Apostolicam benedictionem. Tue deuotionis feruorem, quam circa Romanam Ecclesiam et nos specialiter habes, certis rerum indicijs cognoscentes, tuis desiderijs duximus et petitionibus annuendum, et tam in coronatione Regis, iuxta quod in registro bone memorie C. predecessoris nostrj habetur inscriptum, tibi privilegium confirmamus, quam etiam Regie domus officialium prepositos uinculo anathematis alligandi, et in causis spiritualibus iudicandi, plenam et illibatam tuam fraternitatem habere decernimus potestatem; ita siquidem, ut nullus Vngarici Regni Prelatorum, nisi tu solus; sicut etiam in Regia concessione habetur, beate memorie predecessoris nostrj Alexandri auctoritate, ac nostra, tue Ecclesie confirmata, id presumptione qualibet audeat attemptare. Cum autem Ecclesia Theuthonicorum Vltrasiluanorum in Preposituram sit liberam instituta, et eisdem, quibus et alie Prepositure exempte, libertatis insignibus redimita, et eam autentico scripto karissimus in Christo filius noster B(ela) Illnstris Rex Vngarie studuerit communire, quam etiam dilectus filius noster Gregorius Sancte Marie in Porticu Diaconus Cardinalis, tunc Apostolice Sedis Legatus, priuilegij sui munimine roborauit, et Apostolica postmodum auctoritas confirmauit; eandem institutionem ratam habentes, precepimus nostri registri serie continerj, perhenni memoria duraturam. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre constitutionis infringere, uel ej ausu temerario contraire. Si quis uero hoc attemptare praesumpserit; indignationem Omnipotentis Dej et Beatorum Petri et Pauil Apostolorum eius se nouerit incursum. Datum Laterani XIII. kalendas Januarij Pontificatus nostri anno primo.

(Az eredeti után közli Knauz Nándor, Magyar Sion II. évf. 1864. 124. l. Fejér György ez okmányból hibásan kettőt csinálva, közli Cod. Dipl. II köt. 276. l. Török János annak egész szövegét tette közzé, Magyarország Primásai; Pest 1859., II. rész 11. l.)