112. Jádra város és Arbe sziget közti egyezkedés, az igazság kölcsönös szolgáltatásáról. 1190.

Anno Dominicae Incarnationis 1190. mense Junii die Sanctorum Joannis et Pauli, Indictione octava Jadrae. Temporibus domini nostri Belae Dei gratia invictissimi Regis Ungariae, Dalmatiae, Croatiae, Ramae, nec non Calatiae (Galiciae); et Petri Jadertinae Sedis venerabilis Archielecti. Instrumentum, per quod Damianus Jadrae Comes, una cum Gregorio Soppe, Biste de Juda, et Petro Sluradi Judicibus, renovant pacem inter ambas civitates cum Andrea Arbensi Episcopo, Andrea Surre, Stephano Martini Judice, Fusco Manarini, Christoforo Calderarii, Ve, Kiedrago et Petraniola Arbensibus in haec pacta. Si quispiam utriusque civitatis aliquaru alicui pecuniam crediderit, et eam rehabere nequiverit, ipsum debitorem suum, et non alium quaerat in aspectu judicum debitoris, et cogant eum reddere universa; et si nihil in civitate habuerit, non debet intra moenia capi, sed extra ubi reperiri poterit, ut libertas civitatum illaesa permaneat. At vero, si quis nobilis vel ignobilis in latrocinio seu rapina repertus fuerit, pro duodecim Romanatis (excepta damni compositione, quae ex integro dari debet) vendatur; si id, unde reddere non habuerit, persona eius infra urbem per manum Curiae capiatur, et tamdiu in potestate perditoris maneat vinculatus, donec reddat universum debitum.

(Lucius János, de Regno Dalmatiae et Croatiae III, könyv 12, fej.)