109. III. Kelemen pápa meginti Ragusa város községét, hogy az ottani érsek iránt kellő tisztelettel legyen. 1189.

Clemens Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis nobili viro Gervasio Comiti et universo populo Ragusino salutem et Apostolicam benedictionem. Cum venerabilis frater noster Bernardus Ragusinus Archiepiscopus ad Sedem Apostolicam accessisset; ipsum suae probitatis, honestatis, et litteraturae intuitu benigne recepimus, eique Pallium, scilicet Pontificalis officii plenitudinem elementer curavimus impertiri. Ipsum igitur, quem suae discretionis et probitatis consideratione sincera caritate diligimus, ad vos cum gratia Sedis Apostolicae remittentes, universitatem vestram monemus, et per Apostolica scripta mandamus atque praecipimus, quatenus eum benigne curetis, et devote recipere, et ei obedientiam et reverentiam debitam exhibentes ipsius salubria monita et mandata reverenter et sine refractione servetis, et in iis, quae ad Deum sunt, et tanquam patri et animarum vestrarum pastori cum omni mansuetudine et devotione assistere studeatis, et favorem vestrum fidenter impertiri, ut ipse in suscepto ministerio vobis et commissae sibi Ecclesiae utiliter proficere valeat; et vos de obedientiae et fidelitatis observantia proemium a Domino possitis indeficiens expectare. Datum Laterani VII. kalendas Decembris Pontificatus nostri anno secundo.

(Farlati, Illyricum Sacrum VI. köt. 83. l.)