107. A velenczeiek a Magyarország elleni háborúra készűlnek. 1187.

In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi. Anno Incarnationis ejusdem M.C.LXXX.VII. die VII. mensis Novembris, Indictione VI. Rivo alto. Quum nos Aureus Magister Petrus Dei gratia Venetiarum, Dalmatie atque Croatie Dux cum nostris Judicibus et Sapientibus Consilii et Advocatoribus Communis Venetiarum videremus, nostro Communi necessarium esse pro guerra, quam cum Hungarie Rege habemus, ad galeas in obsidionem Jadre mittendas pecuniam invenire; ad eos precibus duximus recurrendum, qui possunt nostre patrie hoc necessitatis tempore subvenire. Rogavimus itaque omnes, quorum nomina inferius continentur, ut pro sua liberalitate Communi nostro, in tali necessitate hoc tempore constituto, de prefata pecunia subvenirent. Qui, quoniam terre nostre veri sunt amatores, promiserunt nostro Communi jam dictam pecuniam se daturos. De qua suprascripta pecunia dedit dominus Mattheus Abbas Sancti Nicolai cum Collegio libras Venetorum D; Jacobus Ziani filius condam domini Sebastiani bone memorie predecessoris uostri libras M; Marcus Falerius libras D; Dominicus Caravello libras DCCCC; Dominicus Memo libras CCL; Matheus Trivisanus libras CC; Pancratius Michael de pecunia Sancti Leonis Pape libras C; Johannes Barbani libras C; Bartholomeus Venerio libras C; Johannes Hornado libras C; Petrus Grimani libras C; Molendina relicta Petri Michael libras CCL; Mattheus Marzulo librasC; Bernardus Signorello libras C; Mattheus Calbani libras CC; Henficus Dandulus libras CL; Stephanus Calbo libras C; Nicolaus Antolinus libras C; Henricus Gradonicus libras C; Jacobus Belli libras C; Angelus Steno libras CL; Andreas Donato libras CL; Philippus Navillarius libras CC; Jacobus Venero libras C; Mattheus Venero libras CCC; Jacobus Agadi libras CL; Dominicus Joanne libras CL; Petrus de Canale cum Angelo fratre suo libras CCL; Albertinus de Honesto libras C; Pancracius Capellus libras CLV; Daniel de Molino libras CLX; Angelus Caballo libras CXL; Petrus Baduarius libras CL; Mattheus Rapani libras CV; Marcus Acotanto cum fratribus libras CC; Vitus Cupo libras C; Dominicus Barbadico cum fratre libras CC; Johannes Cavo libras CL; Frugerius Abramo libras CC; Henricus da Molino libras XC; Dominicus Cupo libras C; Adam de Sancto Apollinare libras C; Amulfinus libras CC; Leonardus de Salmaria cum fratre libras CL; Theonistus Johanne libras CXLII; Johannes Faletro de Sancto Samuele libras CXX; Dominicus Vasallo libras CC; Henricus Contarini libras Venetorum C; Petrus Calbo de Sancto Mattheo libras C; Johannes Quirinus libras C; Petrus Barbetta libras Venetorum CLXXXV; Mattheus Vilioni libras CL; Johannes Baronus libras CCL; Marcus Bondimiro libras C; Pancracius Montanarius libras XC; Vinetus libras CXXV; Juntolinus Mudaro libras C; Jacobus Barbo cum fratribus libras CC; Angelus Lombardo libras C; Johannes Marignunus libras CL; Marcus Albrigo libras XCV; Marinus Geno libras XC; Hungarus Natalis libras C; Ambrosius Dagera libras C; Daniel Coro libras XC; Marcus Murulo libras C; Marinus Barbadico libras CCL; Lambertus Tinctor libras C; Gondricus Villi de Caprolo libras CL; Dominicus Trivisanus libras CL; Gisla uxor Marsilii Lambardi pro suprascripto viro suo libras CCC; Armodius de Tuba de Caprulis libras XC; Dominicus de Tuba de Caprulis libras CCC; Dominicus Minaldus libras CL; Leonardus Lizado cum fratre libras C; Marinus Valaresso libras C; Petrus Ziani quondam domini Sebastiani Ziani Ducis libras C; Petrus da Molino Presbyter Plebanus Sancti Johannis Babtiste libras CL; Marinus Nano libras CC; Damonus Contareno libras C; Henricus Zeno libras C; Georgius Vitulinus libras CC; Spinellus Mergulo libras C; Dominicus Greci libras XC; Jacobus de Molino in confinio Sancti Eustachii libras C; Petrus Baldnino libras C; Petrus Grimanus de Sancta Agnete libras CXV; Guidotus Janne libras CL; uxor Vitalis Voltani pro dicto viro suo libras C; Marinus Donato libras C; Pancracius Cabriel libras CXXII; Michael Entio libras CL; Bernardinus de Viceneia libras CL; Angelus Tinto libras C; Johannes Hungarus libras C; Bonus filius Ziani de Caprulis libras XVI cum dimidia; Frugerus Tinto libras CCXCV. Quapropter nos prenominatus Dux, cum Judicibus et Sapientibus Consilii, a Advocatoribus Communis Venetiarum, collaudatione populi Venetiarmn, cum nostris successoribus, vobis omnibus suprascriptis viris, et vestris heredibus et successoribus obligamus omnes introitus nostri Communis, qui de sale provenient, et de moneta, et de Comitatu Ausari ab istis calendis mensis Decembris nuper venturis per suprascriptam indictionem usque ad annos duodecim. Ut de suprascriptis reditibus tantum debeatis recipere omni anno per terminum quatuor mensium, secundum quantitatem suprascriptae pecuniae usque ad suprascriptum terminum, quantum habebunt illi viri, quibus forum Rivoalti et quadragesimum, et quintum, et cetera sunt obligata; secundum quantitatem quadraginta millium librarura, quas ipsi nostro Communi dedere, sicut per rationem venerit de introitu cuiusque anni. Propter quod nos omni anno debemus facere camerarios ad introitus salis recipiendos, et eos omni anno per sacramentum distringuere ad tenendos suprascriptos introitus salis ad vestram utilitatem secundum ordinem suprascriptum, et ad pacandum vos omni quarto mense, ut supra legitur de suprascripto introitu salis, si tantum fuerit, et ad dicendam veritatem de toto eo, quod vobis pacatum habuerint sine fraude. Similiter autem et monetarios omni anno facere debemus, et distringere eos per sacramentum, si aliquid vobis deerit ad complementum pecuniae, quam habere debetis secundum ordinem suprascriptum, quod ipsi debeant vobis adimplere, quicquid deerit vobis, si reditus de moneta fuerit tantus, et dicere veritatem per suum sacramentum, quantum vobis datum habuerint, similiter sine fraude. Quod si nec de introitu salis, nec de moneta pacati eritis, omni anno secundum ordinem suprascriptum, tunc habeatis cum omni vigore et robore illam promissionem factam anno Incarnationis Domini MCLXXXV. mense Junii Indictione III. quam nobis suprascripto Duci et Judicibus ac Sapientibus Consilii atque Communi Venetiarum fecere Dominicus Mauroceno Comes Jadrae et Rogerius filius eius, eodem patre sibi consentiente, pro Comitatu Ausari et insulae eidem Rogerio concessis; unde nostro Communi omni anno soluere debent libras Venetorum CCCC, ut in ea legitur, et illam aliam promissionis chartam similiter, quam nobis fecere Johannes Dandulus, Petrus Ursiolus, Leonardus Sucucula, Propheta de Molino, Petrus Maurocenus, Henricus Maurocenus, Vitalis Venerius et Stephanus Constantinus anno Domini M. C. L. XXXV. mense Julio Indictione III. Quodsi suprascripti Dominus Mauroceno et Rogerius, sicut nobis obligati sunt et Communi Venetiarum, non soluerent omni anno etc. ipsi infra unum mensem etc., ut in ea legitur, plenissima potestate ad excutiendum cum eis tantum, quantum vobis defuerit de suprascripto vestro reditu omni anno. Et si de suprascriptis omnibus non eritis pacati omni anno secundum ordinem suprascriptum, nos omni anno de nostro Communi vobis adimplere debemus secundum ordinem suprascriptum, quidquid minus habueritis, remota omni occasione et sine ulla diminutione etc.

Ego Auro Mastropetro Dei gratia Dux. Ego Andreas Dandulo Judex. Ego Dominus Secundo Judex. Ego Henricus Navigajoso Consiliator. Ego Petrus Cornario Consiliator. Ego Aureus Dauro Consiliator. Ego Philippus Zancairolo Camerarius. Ego Propheta de Molino Camerarius. Ego Johannes Vilioni. Ego Raphael Bertanus. Ego Martinus Balduinus. Ego Manasses Badoario Judex Communis. Ego Jacobus Navigajoso Judex Communis. Ego Philippus Falerio Judex Communis. Ego Dominicus Secreto Advocator. Ego Dominicus Aurio Advocator. Ego Johannes Faletro Advocator. Ego Philippus Daibolo. Ego Martinus Martinazio Advocator. Ego Engelperto Mauroceno. Ego Vido de Equilo.

Ego Paternanus de Puteo Subdiaconus et Notarius complevi et roboravi.

(Muratori Scriptores Rerum Italicarum XXII. köt. 522. l.)