105. Ragusa város, és Neman szerb nagyzsupán közti békekötés. 1186.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti Amen. Anno eiusdem Incarnationis millesimo centesimo octogesimo sexto, Indictione quinta, mense Septembris, die Sanctorurn Cosme et Damiani. In ciuitate Ragusii in curia domini gloriosissimi Regis W(ilhelmi Siciliarum), et domini Tribuni Archiepiscopi; in presentia Tasahgardi Regis Camerarii, ac Geruasii Comitis, cunctorumque nobilium et populi vniuersi; Perut Mendalus Jupan, et Drusinna Semiga Uidossi filii ex parte Magni Jupani Neman, et fratrum eius Comitis Strazimiri et Myroslaui; quorum locutiones audientes Archiepiscopus, Camerarius, Comes, cum nobilibus et populo, hoc ordine pacem fecerunt - - - videlicet: ut omnia mala, que retro tempore acta fuerunt inter Raguseos et Sclauos, scilicet in decimis (?), galeis, sagittis - - - - - animalium et omnium rerum, ex utraque parte usque ad diem istum in pace remaneant, et nunquam rememorentur omni tempore - - - - - tamen hereditates Raguseorum, quas antiquitus possederunt a patribus et auis suis et per se, excepto loco Ragat (et Curilla) - - - in lege habende, sint posite. Et iidem secure Ragusei per totam terram illorum, nominatim a portu Narenti, mercando, laborando, pascendo, et sua reposita recipiendo, ligna incidendo pergant, sine ullo contrario, secundum antiquam consuetudinem. Et ut tollatur decima, que ex nouo super Raguseos posita fuit. Et - - - - - denarios tollatur, per quos antea acceptum fuit. Et quod solidos nullo unquam tempore super Raguseis - - - - - accipiant, sicut prius retro tempore acceperunt, pro nulla culpa quorumlibet hominum. Item ex Sclav - - - - - - - salvi, et nullum malum sit eis Raguseis per terram aut per mare, et nullam captionem habeant timendam. Et Sclaui de Chelmunia - - - - - ubi voluerint emant. Et quod Ragusei coram - - - - non querant. Et quod pax pro nulla re aut culpa aliquorum hominum proici possit perpetuo - - - - -fuerit per iusticiam emendetur. Insuper, quod inimici illorum Ragusium stando illis et - - - - - Raguseorum inimici in terra illorum stando Raguseis non offendant. Hanc pacem cum Megajupano Neman, Strazimiro, Mirislavo, nos Ragusei facimus, et heredibus eorum; et terra illorum, ut perenne firma permaneat omni tempore, salva tamen iussione et ordinacione atque fidelitate domini nostri gloriosissimi Regis - - - - - - nullum quid queramus a Mega Jupano et fratribus eius sine racione. Sic nos Deus adiuvet- - - - et sancta patrocinia, et Crux Sancta, hoc, quod hic scriptum est tenere. Amen.

(Én a nagy zsupán esküdtem és aláirtam.)

(Én Miroszlav knéz esküdtem és aláirtam.)

(Eredetie bőrhártyán, melyről a pecsétek már lemállottak, igen rongált állapotban a bécsi cs. k. levéltárban. Az ó-szláv aláirasokra különösen vonatkozik Miklosich Ferencz, Monumenta Serbica czímű munkájában, Bécs 1858. III. sz. a. Ezen békekötés tartalmát közli Appendini M., Notizie istorico-critiche sulle antichitŕ, storia e litteratura de’ Ragusei I. köt. Ragusa 1802. 270. l., és Engel J. K., Geschichte des Freistaates Ragusa, Bécs 1807. 85. l.)