103. III. Béla király megerősíti a vajkaiak szabadságát. 1186.

In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Bela Dei gracia Rex Hungarie tercius, bone memorie Geyze Regis filius. Vniversis Christi fidelibus, ad quos littere presentes peruenirent, salutem in eo, qui est salus omnium. Quoniam facta queque mortalium ingrata posteritatis celat obliuio, propterea veterum sagacitate compertum est, vt successoribus litterarum officio tamquam recentia reluceant. Hinc est ergo, quod ad uniuersorum noticiam tenore presentium volumus pervenire, quod Job Archiepiscopus Strigoniensis terrarum quosdam homines de Posoniensi prouincia, Marchum et Petrum in nostram presenciam, agens contra ipsos super libertate eorum et asserens eosdem jobagiones Ecclesie prenominate; hij vero dicentes, se esse liberos et militari armatu in exercitu domini Regis equitandos, tamquam decet nobiles seruientes. Perceptis ergo ipsorum responsionibus, cum multis nostri Regni magnatibus adiudicaramus, ut utriusque responsiones testimonijs comprobarentur, quod dominus Archiepiscopus se facturum nequaquam susscepit, sed dictis hominibus comprobare permisit. Die ergo statuto, cum multis nobilibus et ignobilibus, tam magnatibus, quam seruientibus et iobagionibus castri prenominati, cum quibus ab inicio uite sue permanserant, suas libertates satis honeste comprobauerunt. Quorum responsiones nos ac nostri iustas esse considerantes, ac uoluntatem nostri patris spiritualis confringere nolentes, XII preelectos homines ex testibus predictorum, quos dominus Archiepiscopus elegit, in sacramentum fidei adiudicavimus; tali tamen condicione, ut statuto sacramento fidei in nostra capella, terra Vayka, quam ipsi hereditariam eorum asserebant, libere eisdem cum sua libertate existeret. Qua disposicione facta, magnates nostri Regni ad reformacionem pacis, ut ipsos permitteremus nimis rogitarunt, quod et concessimus. Gracia ergo ipsorum multi nobiles nostri Regni in disponendo laborauerunt, et ipsos pacatos asserentes, tali modo, ut dictos homines cum sua libertate libere permansuros permitteret terciam partem dicte terre eisdem statuendo. Quorum disposicioni nec nos contradiximus; sed precipientes Mokvd nostro fideli, de genere Solomun, ut dictam terciam partem terre circumquaque metis assignando statueret eisdem perhenniter perdurandam. Vt igitur ipsorum libertas per calumniam processu temporum in irritum ab ipsorum heredibus nequeat prouocari, presentes litteras per Adrianum Budensem Prepositum, nostrumque Cancellarium fecimus scribi, et Regie auctoritatis sigillo muniri precepimus, et quantum iuris ordo super hac re est, adornata istorum presencia fuerat interposita: Macarii videlicet Quinqueecclesiensis Episcopi, Joannis Besprimiensis Episcopi, Micudini Jauriensis Episcopi; Thome Palatini Comitis, Mok Curialis Comitis, Dionisij Bachiensis Comitis, Esau Bihariensis Comitis, et aliorum, quam plurium vna nobiscum commorancium. Factum est autem hoc priuilegium anno Dominice Incarnacionis millesimo centesimo octuagesimo sexto. Si quis autem violator huic nostre disposicionj exstiterit, anathema sit, et in cameram domini Regis centum libras auri soluere teneatur.

(Eredetie bőrhártyán a primási levéltárban. Knauz M. Sion I. köt. 129. l. V. ö Fejér Cod. Dipl. II. köt. 228. l.)