102. III. Béla király megerősíti Hudának végrendeletét, mellyel ez több szolgáját szabadon bocsátja. 1136.

In nomine Sancte Trinitatis et Individue Unitatis. Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Chroacie, Rameque Rex, in perpetuum. Justis petencium desideriis facilem nos decet adhibere consensum, et uota, quibus equitatis libra consentit, efficaci sunt prosecucione complenda. Hinc est utique, quod cum Hvda ageret in extremis, et ad eundem uisitandum iuissemus, pia eiusdem prece pulsati, libertatem, quam quibusdam hominibus dederat, Regia auctoritate firmauimus, et presentis scripti patrocinio communiuimus. Sunt autem eorum hec nomina: Sciget eiusque filii, Kene, Ab, Egidius et Buus. Statuimus itaque, ut nulli omnino bominum liceat iam dictos homines, seu posteritatem eorum in seruitutem reuocare. Anno Incarnacionis Dominice M°. C°. L°XXXVI°. Regnante gloriosissimo Rege Bela tercio; venerabili Job Strigoniensem Cathedram feliciter gubernante, Andrea Colocensi Archiepiscopo; Thoma Palatino Comite, Mok Curiali Comite. Hanc Regie confirmacionis seriem Adrianus Budensis Ecclesie Prepositus, et Regalis Aule Cancellarius adnotauit.

(A pannonhalmi főapátság levéltárában létező ú. n. vörös könyvből 18. l.)