101. Az 1185-ki spalatói tartományi zsinatnak aktái.

I. Synodus Provincialis domini Petri Spalatensis Archiepiscopi, celebrata in Ecclesia Sancti Andreae Apostoli.

In nomine Sanctae et Individuae Trinitatis. Anno ab Incarnatione Domini MCLXXXV. Indictione III., domino Lucio Papa III. Apostolicae Sedi praesidente, ac domino Bela III. Hungariae Regnum gubernante, et domino H(emerico) filio ejus eo vivente coronato, hoc actum est. Quoniam pastoralis officii cura, quibus spiritualium rerum summa committitur, admonet universos, ac paterna sollicitudo invitat, ut gregibus sibi creditis ita quisque providiat, quod luporum morsibus non exponantur incaute, et ne incongrua abutentes licentia terrenis commodis inhiare videantur, et ne animarum lucra omittant diligenter inquirere. Ideo Ego P. Divina favente gratia Spalatinae Sedis Archiepiscopus, videns multa enormia per nostrum Archiepiscopatum emersisse, multiplicesque subditorum errores considerans graviter pullulare, ut Domino providente excessibus tantis finem congruum imponere, atque salutaribus monitis audientes possem informare, de mandato et voluntate Summi Pontificis in nostra Spalatensi Civitate, cum omnibus Suffraganeis et Abbatibus, nec non Clericorum copia, Generalem Synodum invocata Sancti Spiritus gratia kalendis Maji celebravimus. Ubi vero anathematisavimus omnes sectas haereticorum, et eorum complicii contra Sacrosanctam Romanam Ecclesiam et ejus doctrinam oblatrantes, et omnes indebite ecclesiastici officii verberatores, et decimarum terrarum, redituumque ecclesiasticorum raptores, invasores, ac illicite retentores, nisi digna satisfecerint satisfactione. Ubi et statuimus, ut omnes usualitates antiquas, quas Ecclesia Sancti Domnii habuerat, et jurisdictiones tam in Episcopos, quam in alium Clerum percipiendo secundum Deum habeant auctoritatem; et quod neminem ad ordinem Archiepiscopus promoveat, nisi per Archidiaconum, aut per Canonicos Sancti Domnii praesentatum, sicut in alio privilegio, quod Canonicis super antiquis usualitatibus servandis fecimus planum, est expressum. Instituimus etiam, ut officium Beatae Virginis Mariae in omnibus Ecclesiis per nostram Dioecesim omni die cantetur. Praeterea cum Parochiae Suffraganeorum nostrorum ad se invicem essent confusae, et certis limitibus nequaquam distinctae, et nullis privilegiis communitae, ita, ut ipsi Episcopi in errorem et controversiam saepe inducerentur, placuit nobis omnibus memoratas Parochias taliter distinguere ac privilegiis communire, ut de caetero unusquisque Episcoporum attributis sibi Parochiis et privilegiatis gaudeat, et nulli unquam fratrum suorum quaestionem exinde movere praesumat. Definivimus itaque pari voto et communi voluntate eorumdem Suffraganeorum, ut Archiepiscopus Spalatensis has habeat Parochias: Clissam, Scale, Sminam, Cettinam, totam Cleunam, totum Massaron, et totum Pol, usque ao Vrullam; et ubicunque sunt terrae Sancti Domnii, debent dare decimas Sancto Domnio. Insuper habeat has Ecclesias Santam Martham, Sanctum Petrum de Clobuco, Sanctam Mariam, Sanctum Stephanum, Sanctum Moysem, Sanctum Bartholomaeum.

Tiniensis Episcopus habeat sedem suam in Tenin, et habeat has Parochias: Tenin, Campum, Verchzeccam, Pset.

Traguriensis Episcopus habeat has Parochias: Trangurium, Drit, Sibenicum, et totum Comitatum Zagoriae.

Scardonensis Episcopus habeat Scardonam et Briber, Belgrad cum tota Sidraga.

Nonensis Episcopus habeat Nonam, totam Lucam et medietatem Licae.

Signiensis Episcopus habeat sedem suam in Signia, et habeat has Parochias: Signiam Ketsciam totam, et medietatem Licae.

Corbaviensis Episcopus habeat sedem suam in Corbavia, et habeat has Parochias: Corbaviam, Vinodo, Bussan, Novigrad, Presnic, Plas et Modrussam

Pharensis Episcopus habeat sedem suam in Phar, et habeat has Parochias, Phar, Bratiam, et Lissam, Corceram Lastam, et Mulcer, et totam Crainam.

Ecclesiae vero Sancti Stephani Regis, et Capellae nostrae in honore Sancti Joannis Evangelistae, quam nos manu nostra consecravimus, hanc ordinationem fecimus: Quod ei post Archiepiscopum nullus praesit, nisi sacerdos ei ordinatus, cui hos reditus communi voluntate fratrum ibi assistentium concessimus: Vineam unam in Biaci, quam a quodam Tragurino filio Firmini Calogeorgii, justitia dictante, judicio Pirsemiri tunc Tragurii Comitis recepimus, cujus causae prestaldus est Cerne filius Cypriani. Testes sunt Petrus Jupanus filius Cregorelli, et Martinus de Benedicite, et alii quamplures. Et itidem in Biaci terram ad duos boves, bovem et vaccam.

Statuimus siquidem, ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostrae constitutionis et confirmationis infringere, vel ei aliquatenus contraire. Quisquis vero ausu temerario id facere attemptaverit, indignationem Omnipotentis Dei, et nostram, ac fratrum nostrorum maledictionem, se noverit incursurum, et Sancto Domnio componat centum marcas argenti. Praecipimus insuper, quod praesens scriptum in majori Ecclesia sub cura Canonicorum servetur, qui loco nostri, dum Ecclesia vacat, tam Episcopis, in quibus Ecclesiae obedire juramento tenentur, quam universo Clero nostrae Dioecesis de jure praesunt, et auctoritatem habent imperandi; ut si alicui violentia fuerit illata, habeat illuc recursum, et si opus fuerit, per censuram ecclesiasticam eorumdem Canonicorum juxta considerationem puniantur nolentes nostra statuta observare. Ut autem haec ordinatio, quam his personis eam approbantibus statuimus, Flascone Tiniensi Episcopo, Michaele Traguriensi Episcopo, Michaele Scardonensi Episcoqo, Mathaeo Nonensi Episcopo, Miraeo Signiensi Episcopo, Matthaeo Corbaviensi Electo, Micha Pharensi Electo, Isaac Sancti Stephani Abbate, Vincentio Traguriensi Abbate, Duimo Sancti Domnii Primicerio, Joanne Sacrista cum toto ejusdem Ecclesiae Capitulo, Vilcotta Archipresbytero de Clissa, Vilcotta Archipresbytero de Kileo, Gaudio Archidiacono Traguriensi cum suis clericis, Prasez Archipresbytero Seardonensi cum eiusdem Ecclesiae clericis, Desimiro Licensi Archipresbytero cum clericis eiusdem Ecclesiae, Radona Busanensi Archipresbytero cum clericis eiusdem Ecclesiae, Decomiro Nonensi Archipresbytero et Petro Primicerio, cum reliquis eiusdem Ecclesiae clericis, firma stabilisque permaneat, per Cancellarium nostrum Albertum Sancti Bartholomaei Praepositum fecimus conscribi, et insigniri propriis sigillis. Datum Spalati in Ecclesia Sancti Andreae Apostoli per manum supradicti Praepositi Alberti Cancellarii nostri.

II. Appendix ad Concilium Provinciale Spalatense.

I. Ut Canonici, qui reditus canonicos habent, in nigris cappis, vel albis superpelliceis ad Divina officia celebranda conveniant; et dormiant in dormitorio uno. Et si aliquis ex Canonicis de mandato Archiepiscopi, qui pro tempore fuerit, vel Capituli, processerit aliquorsum, donec extra permanserit exigente necessitate, fructus praebendae suae, sen reditus suos integre consequatur.

II. Ne conventicula fiant, quae fraternitetes appellantur; et ne Comes, vel alius quicumque laicus, cum Ecclesiam Rectore vacare contigerit, de domo, vel aliis rebus ecclesiasticis se intromittere ullo modo praesumat, vel personam aliquam eis praeficere.

III. Nullus in sacerdotio ducat uxorem, nec ad sacerdotii ordinem assumatur, nisi se victurum promiserit continenter.

IV. Ut nullus Episcopus presbyterum, seu clericum alterius Dioecesis accipere sine proprii Episcopi litteris, vel ordinare praesumat.

V. Ut nullus clericus Ecclesiam obtinere per laicos, vel accipere ab aliquo investituram Ecclesiae non vacantis attemptet.

VI. In causa ecclesiastica, nisi parva sit, nullius sine juramento testimonium admittatur.

VII. Moniales post annura suae probationis velamen accipiant, aut egrediantur de claustro; Abbatissa vero infra mensem electionis suae benedictionem accipiat, vel remota eadem, alia subrogetur; moniales neque lineo vestimento, neque carne utantur, nisi forte fuerint infirmitate detentae, VIII. Si quis dimissa propria uxore acceperit aliam, nisi se correxerit, nec in vita, nec in morte sepultura, vel alia ei sacramenta ecclesiastica impendantur.

IX. De imponendis ac persolvendis decimis.

X. De usuris minuendis ac moderandis.

XI. Ne quis intra quintum consanguinitatis, vel affinitatis gradum ineat matrimonium.

XII. Qui privilegia Ecclesiae surripiunt, vel ex eis utile aliquod ex sua iniquitate abradunt; et quicumque rem mobilem, vel immobilem Ecclesiae auferunt, praesertim Ecclesiae Sancti Bartholomaei, ipsofacto excommunicationem incurrant.

III. A zsinat határozatainak kihirdetése.

Petrus Dei gratia Archiepiscopus Ecclesiae Spalatensis omnibus, ad quos haec scripta pervenerint, salutem in Domino. Quoniam aetas hujus saeculi perpetuo cursu instar fluminis delabitur, et nihil stabile et fixum retinet; praeclare ac prudenter more majorum comparatum est, ut mortalium acta et decreta litteris publicis impressa posteritati tradantur. Quare cum nos praesideremus Synodo Provinciali, quam ex mandato Lucii Papae III. cum nostris Episcopis, Abbatibus, et Clero totius Provinciae in aede Sancti Andreae Apostoli celebravimus; postquam omnia, quae agenda erant, facta et transacta essent, ut finis aliquando controversiarum omnium constitueretur, palam ediximus, ut quisque in medium proferret, quae Synodi auctoritate decerni, aut confirmari oportere putaret; nam post Synodum dimissam de hisce rebus agendi facultatem ademptum iri. Tunc Duimus Primicerius Sancti Domnii, et Canonici Aedis Metropolitanae surgentes e subselliis, exposuerunt coram nobis, quid et quantum ex antiqua consuetudine singulis annis die Paschatis post prandium sibi contribuere monachi Sancti Stephani deberent; nimirum duos verveces, duos agnellos adhuc intonsos, duas amphoras vini optimi, itemque panes triticeos quinquaginta: id, quod Isaac Abbas ejusdem Coenobii, Martinus Praepositus, Claudius, Dresedape, et caeteri monachi confirmarunt. Quamvis antem faterentur Canonici, haec omnia sibi quotannis integre ac fideliter praebita fiusse; tamen ne hujusmodi contributio aut in controversiani vocari, aut desuetudiue exsolescere aliquando posset, postularunt, ut illa omnia hisce litteris singillatim ac distincte consignarentur. Contra vero monachi ajebant, moris esse Canonicorum Spalatensium, ut singulis annis die Dominica in Albis, quae octava est post diem festum Paschalem, solemni supplicatione instituta, ad aedem Sancti Stephani adirent. Sed ex testimonio M. Episcopi Traguriensis, et Michaelis Episcopi Scardonensis, et G. Archidiaconi Traguriensis, qui legitime rogati fuerant, cognitum ac decretum est, morem illum Canonicis nulla lege praescriptum fuisse, sed plane liberum ac voluntarium esse, ejusque abrogandi vel retinendi penes ipsos arbitrium ac potestatem esse. Quocirca ne ad contributionen illam annuam vel Canonici aliquid addere, vel monachi de illa aliquid detrahere possent, haec per M. Albertum Praepositum Sancti Bartholomaei et Canonicum nostrum tabulis publicis mandari, et has tum nostro, tum fratrum nostrorum signo muniri jussimus. Datum Spalati anno 1185. Indictione 3. Lucio III. Pontifice et Bela Rege Hungariae.

IV. III. Orbán pápa megerősítése. 1186.

Urbanus Episcopus servus servorum Dei venerabili fratri Petro Spalatensi Archiepiscopo salutem et Apostolicam benedictionem. Quae a fratribus et Coepiscopis nostris rationabiliter pertractantur, firma debent, et illibata permanere; et ne processu temporis per alicujus malitiam immutentur, Apostolico praesidio communiri. Eapropter tuis justia postulationibus gratum impertientes assensum, divisiones Parochiarum, quas de Suffraganeorum tuorum assensu fecisse diguosceris, et redigi fecisti in scriptum, pro eo, quod ex confusione ipsarum quaestiones difficiles saepius consurgebant, sicut rationabili de illorum Suffraganeorum conscientia factae sunt, et in scripto authentico continentur; et constitutiones alias, quae pro corrigendis quorundam excossibus et aliis honestis causis, congregato Concilio deliberatione provida statuistis, cum additionibus et determinationibus, quae ipsis capitulis inferius apponuntur, auctoritate Apostolica confirmamus. Ut officium Beatae Mariae ab omnibus communiter celebretur. Praeterea Canonici, qui reditus canonicos habent, in nigris cappis, vel albis superpelliceis ad Divina officia celebranda conveniant, et dormiant in dormitorio uno; et si aliquis ex Canonicis Ecclesiae tuae de mandato Archiepiscopi, qui pro tempore fuerit. vel Capituli processerit aliquorsum, donec extra permanserit exigente necessitate, fructus praebendae suae, seu alios reditus suos integre consequatur. Prohibuisti etiam ne conventicula fierent, quae fraternitates appellantur; et ne Comes, vel alius quicumque laicus, cum tuam Ecclesiam Rectore vacare contigerit, de domo, vel aliis rebus ecclesiasticis se intromittere ullo modo praesumat, vel personam aliquam eis praeficere - - - - clericus de communi, vel majoris et sanioris partis Suffraganeorum consilio duxerit ordinandum. Statuisti etiam, ut nullus in sacerdotio ducat uxorem, nec ad sacerdotis ordinem assumatur, nisi se victurnm promiserit continenter, quod volumus etiam in diaconatus ordine observari. Ad haec insuper statuisti, ut nullus Episcopus presbyterum, seu clericum alterius Dioecesis accipere sine proprii Episcopi litteris, vel ordinare praesumat; et ut nullus clericus Ecclesiam obtinere per laicos, vel accipere ab aliquo investituram Ecclesiae non vacantis attemptet; quod si fecerit, officii, beneficiique poena mulctetur. In causa ecclesiastica, nisi parva sit, nullius sine juramento testimonium admittatur, quod in qualibet etiam ecclesiastica causa dicimus observandum. Ita vero de monialibus decrevisti, quod post annum suae probationis velamen accipiant, aut egrediantur de claustro. Quod sic tantum volumus observari, ut expulsae in aliquo loco votum suum (observent), ne redarguendae transgressionis videantur. Abbatissa vero infra mensem electionis suae benedictionem accipiat, vel remota eadem alia subrogetur; et (moniales) neque lineo vestimento, neque carne utantur, nisi forte fueriut infirmitate detentae. Et quia multi passim legitimis dimissis uxoribus superinducunt alias, statuisti, ut si quis dimissa propria uxore acceperit aliam, nisi se correxerit, nec in vita, nec in morte sepultura, vel alia ei sacramenta ecclesiastica impendantur. Quod etiam de imponendis decimis decrevisti, decernimus observandum. Illud vero, quod de usurariis, et de contractu matrimonii ante quintum consanguinitatis, vel affinitatis gradum lineam statuisti, ne videantur in aliis gradibus indulgeri. Non decernimus confirmandum, vel usuram in aliquo casu permitti. Praeterea vinculo anathematis innodasti, qui auferret Ecclesiae privilegia, vel ex eis utile aliquod ex sua iniquitate abradunt, quod quidem observari jubemus. Reliquum vero capituli, ut videlicet quicumque rem mobilem vel immobilem Ecclesiae auferunt, et praesertim Ecclesiae Sancti Bartholomaei, eadem poena plectantur; quia nimium severitatis esse videtur, non decernimus confirmandum; nolentes tamen auctoritati tuae per hoc aliquatenus derogari. Nulli igitur hominum liceat banc paginam infringere nostrae confirmationis, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Veronae III. Idus Novembris.

(Farlati, Illyricum Sacrum III. köt. 213. sk. ll. Fejér ezen fontos zsinat határozatainak csak részét közli Cod. Dipl. II. köt. 220. és 225. ll.)