100. Nyilatkozat Arbe sziget szokásos jogáról, 1185.

Anno Domini nostri Jesu Christi M. C. octuogesimo V. Indictione octava. Tempore quidem Sebastiani Ziani Ducis Venetiarum, Dalmatiae atque Croatiae, Andreas Arbensis Episcopus quaesivit, et interrogavit duodecim homines, qui ad Ecclesiam Sancti Leonardi juraverunt indicare judicio et ostendere, quomodo navigare debeant suum Comitem; ut ipsi dicerent sub illo idem sacramento, quae esset consuetudo viduarum. Et ipsi videlicet Diminna Baxilii, Andreas Ergani, Lorentius Scorobagati, Marcius de Manica Boni, Zuanellus Sgie, Stephanus Matine, et caeteri alii dixerunt: Consuetudo viduarum haec est: Si vidua sub se filium habet clericum, qui major aliis filiis est, mater et omnes, qui sub se sunt, Episcopo subjacent de omnibus racionibus, quas Comiti facere debuerunt; similiter dicimus, quod Episcopus debet excusare tres homines quoscumque voluerit, hoc scimus et per verum dicimus testimoniis. Ego Stephanus Arbensis Ecclesiae Diaconus et Notarius interfui, scripsi et roboravi. Ego Michael Federici Dragi Sacri Palatii Notarius hoc exemplavi, nihil addena vel minuens in eo, quod summam mutet, vel valorem; et consuetum meum signum imposui.

(Parlati Illyricum Sacrum V. köt. 237. l.)