098. III. Béla király Sanad nejének végintézkedését a zobori apátság számára megerősíti. 1185.

- - Paulus litteratus pro domino Thoma Abbate Zoboryensi et Conventu loci eiusdem quasdam litteras privilegiales Serenissimi Principis domini Bele quondam Illustris Regis Hungarie felicis recordacionis in anno Domini M. CC. XL. - emanatas, continentes in se de verbo ad verbum formam et tenorem privilegii domini Bele similiter Regis Hungarie aui sui sub anno Domini M. C. octuagesimo quinto confecti, nobis presentaret, in quibus habebatur manifeste, quod ipse dominus Bela Rex auus ipsius alterius Bele Regis, vxoris Sanad - - - propulsatus, cuius filius vnicus Stoyzlou, cum in quodam prelio, quod contra ipsum, videlicet dominum Belam Regem actum fuisset, letale vulnus accipiens diem clausit extremum, testamentariam inscriptionem tam filij sui quam su - - Regia auctoritate confirmasset; hec autem fuisset eorum ordinacio: agens extremis iam - - - Stoyslou sponte confessus extitisset, matri sue patrem suum videlicet Sanad donasse predium, quod diceretur Sarfew, quod quidem predium mater eius post obitum suum donasset Ecclesie Sancti Ippoliti de Zobor, cuius quidem tere mete stb.

(Tamás országbírónak 1352-ki itéletéből. V. ö. Fejér Cod. Dipl. IX. köt. 2. r. 203. l.)