095. Az Esztergam melleti Szent István és Tokod helységek határai. 1181.

Metae Sancti Regis, data denominationis metarum Millesimo Centesimo Octuagesimo Primo: Deinde inter vineas descendendo uenit ad magnam viam, per quam itur uersus Budam, iuxta quam duae metae terreae; deinde descendendo per modicum spatium, est una meta erecta; deinde vadit ad unum pratum, in cuius medio est una meta lapidea, ubi separatur a terra Nyr et iungitur terre Capituli Strigoniensis Dorogh vocatae; deinde transeundo directe per dictum pratum, vadit ad tres metas angulares, quae sunt iuxta viam lapidosam, quas predictj homo Regis et noster ueras esse affirmarunt, quarum una separat terrae Dorogh, alia Cruciferorum Sancti Lazari et tertia Ecclesia Sancti Regis.

Metae Tokod: Incipit sub monte Keueczes, et ibidem sub monte Keueczesest meta terrea, quae pertinet ad villam Tokod, et uadit sub eodem monte usque viam, quae transit ad Dagh, pertranseundo; deinde accedendo, uadit ad unum montem, ubi sunt duae metae, quarum una est Dagh, alia Tokod; deinde ascen dit ad cacumen montis Gethe, ubi sunt duae metae; deinde descendit uersus meridiem et vadit ad metas Sapy et Dagli, ubi conuicinantur; deinde revertitur uersus occidentem et descendit penes aquam usque ad terram Vgan Cruciferorum Sanctj Regis etc.

(XVII. századi nem hitelesített másolatból Knauz, Magyar Sion II, 121. l.)