094. Mihály scardonai püspök és bírótársainak itélete, Buniani-ban levő birtokról, a Scardonába áttelepedett belgrádi (tengerfehérvári) apáczák számára. 1181.

In nomine aeterni Dei, anno Incarnationis ejus 1181. mense Martio, Indictione quarta decima, Jadrae, temporibus domini Thebaldi venerabilis Jadrensis Archiepiscopi hoc actum est. Ego in Christi nomine Michael Scardonensis Episcopus, residentibus mecum magnifico Marino Ragusino, Nicolao Sancti Petri Plebano, Drase et Martino Capellanis meis, Reinerio Quinqueeclesiensi, magnifico Laureutio, Purce, Bratonia sacerdotibus, Votchania Judice, Nicolao Molcac, Dimitrio Sclavo, Petro Sloradi Consule, Blanculino, Domachia, Strechia, et Gaudio Mutagange, Lampredio, Vitaze, ac Botta; quod jam in mea praesentia actum fuerat, intimare curavi; quippe cum non minus sit peccatum veritatem tacere, quam proferre mendacium. Venit equidem Petriz filius Michaelis Pance, Sanctorum Dimitrii Martyris et Thomae Apostoli Advocatus respondere pro eisdem Ecclesiis de quibusdam terris, quae sunt in loco, qui dicitur Bubniani, quas moliebantur invadere Saracenus filius Bessiani et Bruconia; praefati vero Saracenus et Bruconia in nostra praesentia positi post litis contestationem inducias postularunt - - - - ad causae decisionem illis terminum primum, secundum, tertium, quartum et quintum praefiximus, consideratis temporibus, et ambarum partium opportunitatibus; audito quod apud Jadram Farcasius Palatinus Comes domini mei Regis Ungariae, et cum eo Flasconus Tinensis Episcopus, et Machareusius Comes, et plures nobiles viri Sclavoniae essent, ad illos pergere studui, in quorum praesentia, et mea, et ad quorum collaudationem volens, quod ratio ita definiri deberetur; praedictos Saracenum et Bruconiam citavimus, habito, et dato illis ultimo termino, ut ad litem contestandam, si de causa confiderent, accederent responsuri; sin vero, sententiae non lucrarentur examen. Ipsi vero non venientes, justa necessitatis praecedentis causa sublata, nobis dandae sententiae praestiterunt opportunitatem. Nos itaque instrumenta, testes, atque allegationes praedictorum Sanctorum sufficientes esse cernentes, de consilio omnium astantium, Episcopi, et Comitum, pro Ecclesia Sanctorum Dimitrii et Thomae, sententiae corroborationem nostra auctoritate firmavimus, terram a praedictis Saraceno et Bruconia invasam jure perpetuo ad Ecclesiam Beatorum Dimitrii Martyris et Thomae Apostoli reverti debere secundum regulam canonum et civilis juris, et ad ultimum per soliditatem prestaldi nobilis viri Drassenni Juppani filii Sloviniae, dominam Bonam praedicti monasterii Abbatissam in possessione praedictarum terrarum ponere fecimus, et eas perpetuo jure possidendas dedimus. Hanc utique sententiam de mandato praedicti Michaelis Scardonensis Episcopi scripsi ego Mattheus Sanctae Anastasiae Subdiaconus, et Jadrae tabellio, ut audivi, roboravi, et solito signo signavi.

(Farlati, Illyricum Sacrum IV. köt. 11. l. Fejér ezen okmánynak csak rövid kivonatát adta, Cod. Dipl. VII. k. 5. r. 125. l.)