092. III. Sándor pápa Miroszlavot tacholmi (? zachulmi) zsupánt felszóllítja, hogy az egyházat ne háborgassa, s hogy a spalatoi érseknek a tőle elvett pénzt visszaadja. 1181.

Alexander Episcopus seruus seruorum Dei nobili viro Miroslave Comiti Tacholminato. Quod tibi benedictionis alloquium non impendimus, non de duritia nostra, sed de tuis credas potius meritis provenire, quia ea te penitus reddidisti indignum. Cum enim ab omnibus Christi fidelibus Romane sit deferendum Ecclesie, que inter omnes, Divina disponente clementia, obtinet principatum, tu sicut homo ad creatorem tuum respectum non habes, nec legatum nostrum recipere, nec nostris parere litteris voluisti, quas tibi pro restituenda pecunia venerabilis fratris nostri Spalatini Archiepiscopi miseramus. Accepimus etiam, quod loca illa, in quibus cathedrales sedes olim fuisse noscuntur, ordinari libere non permittis: propter quod dilectus filius T. Subdiaconus noster in te, dum in partibus illis legationis officio fungeretur, sicut eo referente accepimus, excommunicationis sententiam promulgavit. Quia vero durum est tibi Omnipoteriti Deo et Ecclesie sue resistere, cui humiliter per omnia obedire teneris, monemus nobilitatem tuam, et tibi paterno pietatis affectu consulimus, ne Ecclesias Dei vel ecclesiasticas personas, quo minus, sicut a sanctis patribus noscitur institutum, valeant ordinari, aliquatenus inquietes. Alioquin grave anime tue periculum in Divino poteris examine formidare, si Ecclesie ipsius, dum fueris in carne mortali, filialem obedienciam ac reverenciam sicut spirituali matri neglexeris exhibere. Datum Viterbii Nonis Julii.

(Theiner, Vetera Monumenta Slavorum Maridionalium Historiam illustrantia, Roma 1863. 1. l.)