091. III. Sádor pápa a Buci szigeten lévő, sz. Szilveszter apátságát apostoli pártfogásába veszi. 1181.

Alexander Episcopus servus sevorum Dei dilectis filiis Abbati monasterii Sancti Silvestri de insula Buci, eiusque fratribus tam praesentibus quam futuris regulari vita professis in perpetuum etc. Quapropter, dilecti in Domino filii, vestris iustis postulationibus clementer annuimus, et praefatum monasterium Sancti Silvestri, quod in Insula Buci situm est, sub Beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus; statuentes, ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium in praesenti iuste et canonice possidet, aut in futurum concessione Pontificum, largitione Regum vel Principum, oblatione fidelium, seu aliis iustis modia praestante Domino poterit adipisci, firma vobis, vestrisque successoribus illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis. Locum ipsum, in quo praefatum monasterium situra est, cum ipsa insula, et aliis suis pertinentiis; in civitate Spalatensi ecclesiam Sancti Silvestri cum pertinentiis suis; ecclesiam Sancti Michaelis et ecclesiam Sancti Nicolai in insula, quae dicitur Lissa, cum earum pertinentiis, et possessiones alias, quas habetis in eadem insula. Sane novalium vestrorum, quae propriis manibus aut sumptibus colitis, seu de nutrimentis animalium vestrorum, nullus a vobis decimas exigere praesumat. Liceat quoque vobis clericos vel laicos e saeculo fugientes, liberos et absolutos ad conversionem recipere, et eos absque contradictione aliqua retinere. Obeunte vero te, nunc eiusdem loci Abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet surreptionis aut astutia seu violentia proponatur; nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et Beatae Virginis, providerint eligendo. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum fas sit, praefatum monasterium temere, aut eius possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet fatigare vexationibus; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura; salva Sedis Apostolicae auctoritate, et Dioecesani Episcopi secundum canonicam justitiam. Si qua igitur iu futurum ecclesiastica, saecularisve persona hanc nostrae concessionis paginam sciens, contra eam temere venire temptaverit, secundo, tertiove commonita, nisi reatum suum digna satisfactione correxerit, potestatis, honorisque sui dignitate careat, reamque se Divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri alienus fiat, atque in extreino examine Divinae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Amen.

Ego Alexander Catholicae Ecclesiae Episcopus.

† Ego Baldus Ostiensis, Velitrensis Episcopus.

† Ego Theodinus Rufinae Sedis Episcopus.

† Ego Paulus Praenestinae Ecclesiae Episcopus.

† Ego Joannes Sancti Marci Presbyter Cardinalis.

† Ego Presbyter Petrus Cardinalis tituli Sanctae Susannae.

† Ego Vivianus Sancti Stephani in Monte Presbyter Cardinalis.

† Ego Cynthius Presbyter Cardinalis Sanctae Caeciliae.

† Ego Ugo Presbyter Cardinalis - - -

† Ego Arduinus Presbyter Cardinalis Sanctae Crucis in Jerusalem.

† Ego Marcus Presbyter Cardinalis Sancti Marcelli.

† Ego Laborius Presbyter Cardinalis Sanctae Mariae trans Tyberim et Callixti.

† Ego Jacobus Diaconus Cardinalis Sanctae Mariae in Cosmedin.

† Ego Raynerus Diaconus Cardinalis Sancti Georgii ad - - - -

† Ego Gratianus Sanctorum Cosmae et Damiani Diaconus Cardinalis.

† Ego Joannes Diaconus Cardinalis Sancti Angeli. † Ego Matthaeus Sanctae Mariae novae Diaconus Cardinalis.

Datum Tusculani per manus Albertisci Romanae Ecclesiae Presbyteri Cardinalis et Cancellarii IV. Idibus Maii, Indictione VIII., Incarnationis Domini anno 1181., Pontificatus vero domini Alexandri Papae anno XXII. etc.

(Farlati, Illyricum Sacrum IV. köt. 243. l.)