090. Izsák, a spalatoi érsek helyettesének itélete az ottani szent Péter monostor birtokának tárgyában. 1180.

In Christi nomine Amen. Anno Dominicae Incarnationis millesimo centesimo octogesimo; VII. Indictione; existente Petro filio Chitleni venerabili Spalatensi Archiepiscopo, Issaac Sancti Stephani Abbate praedicti Archiepiscopi Vicario. Insurrexit Cirne filius Chrappe adversus Monasterium Sancti Petri de Gumajo, et placitavit cum eius Abbate Ruberto ante praedictum Archiepiscopi Vicarium Isaac de terris, que sunt a Belayo ad murum, scilicet ad caput pontis; quas terras Cirne dicebat esse suas. Set quia nullam ostendebat certitudinem, et monasterium eas possidebat, et scriptum ostendebat, indicavit monasterio, quod eas iuramento firmaret, et placitum obtineret. Quod iuramentum Talmatius Sancti Petri jupanus ibi fecit astantibus testibus Magerro et Duymo Pinose, et etiam predictus Abbas Issaac suum Prepositum Martinum pristaldum dedit.

Ego Sabatius subdiaconus, Communis Juratus Notarius precepto Abbatis Issaac hoc breve scripsi.

(Carrara Ferencz Archivio Capitolare di Spalato 66. l.)