086. III. Sándor pápa nyilatkozata, hogy a jádrai érsek a gradoi patriarcha primási főnöksége alatt álljon. 1179.

Alexander Episcopus servus servorura Dei venerabili fratri T(hebaldo) Jadertino Archiepiscopo salutem et Apostolicam benedictionem. Ex fraternitatis tuae litteris et relatione illorum, qui litteras portaverunt, te apud Fossam Novam dolenter audivimus infirmari. Compatientes autem infirmitati oramus, ut fortior per gratiam Omnipotentis resurgas, et Apostolum imitatus glorieris in infirmitatibus tuis, ut inhabitet in te virtus Christi. Ex ipsarum quoque litterarum tenore nobis innotuit, quod clerus et populus civitatis tuae, licet te honorifice susceptum devote ac reverenter audivissent, postea verbo de promittenda venerabili fratri nostro Gradensi Patriarchae obedientia, intellecto turbati et moti sunt ultra modum. Miramur autem plurimum, quod sicut te significante accepimus, adquiescunt, ut eorum Archiepiscopus a praefato Patriarcha consecrationem recipiat, et ad ipsius Concilium vocatus accedat, confirmationem autera electionis a Patriarcha fieri, vel ad eum appellari firmissime contradicunt. Sane major aliquid est consecratio, quam confirmatio electionis, sicut evidenter apparet. Consecrari quidem non potest quis, nisi ab eo, qui plenitudinem habet Pontificalis officii. Confirmari autem electio alicujus ab electo Metropolitano vel Primate potest, aut etiam a Capitulo, si Ecclesia vacat, Appellationes vero a Metropolitano ad Primatem fieri canonicum est, et in Gradensi et Jadertina Ecclesiis a tempore felicis memoriae praedecessoris nostri Papae Adriani hactenus observatum. Ceterum Venetia in unitate Catholica laudabiliter stetit, et fuit Civitas refugii Episcopis et aliis Ecclesiarum Praclatis, qui de Lumbardia, Tuscia et Marchia a sedibus propriis instante schismate illuc divertere voluerunt; in reformatione quoque Ecclesiae Imperii, qualiter Sedem Apostolicam adjuverint, et honoraverint, ad tuam credimus notitiam pervenisse. Quia igitur sollicitudini tuae manet, subjectos a praesumtione sua compescere, cum non debeamus sequi populum, sed docere; nec tibi molestum videri debet, obedire jam dicto Patriarchae velut Primati, quum scriptum sit, qui se subsit alii esse propositum, non moleste ferat aliquem sibi Praelatum, sed obedientiam, quam exigit, ipse dependat, fraternitatem tuam per Apostolica scripta monemus, mandamus, atque praecipimus, quatenus infra tres menses postquam Jadertinam inieris, pergens Venetias, eidem Patriarchae obedientiam et reverentiam Primati debitam, occasione et excusatione cessante, promittas et impendas, et clerum et populum tuum ad id, sicut te decet, inducas, ita quod ipse Patriarcha continue materiam conquerendi non habeat, nec inter Venetos et Jadrenses gravis ex hoc et periculosa discordia oriatur. Alioquin usum tibi palii interdicimus, et te consecrandi suffraganeos tuos, et Ecclesias dedicandi auctoritate privamus. Datum Anagnoni VIII. Calendas Decembris.

(A „Liber Pactorum” czímű velenczei államkönyv I. köt. 62. lev.)