085. Gergely antibari érsek, a spalatoi egyház primási főnökségét elismeri. 1178.

Venerabili patri suo, et domino R(ainero) Dei gratia Sanctae Salonitanae Ecclesiae Archiepiscopo, Apostolicae Sedis Legato G. Antibarensis minister licet immeritus salutem cum reverentia. Ex antiquis rescriptis et monumentis antecessorum meorum, et diversis aliis conjecturis veritatem perpendens, quod Salonitana Ecclesia totius Dalmatiae dominatum et primatum quondam obtinuit; et quod Diocletiana Ecclesia, cujus vicem Antibarensis Ecclesia in se recto transtulit consilio, in Metropoli praedictae Salonitanae Ecclesiae consensu se ordinavit, reverentia suae matrici servata; satis et satis mecum reputans, tam gravissimum excessum potius cum honore sepeliendum, quani quod ut ad consequentiam et exemplum traheretur, ut illa nobilis Ecclesia, tam nitidissimis monumentis decorata, diutius in tantum sua privaretur nobilitate. Hinc enim quoque curiosus satis permansi, volens debitam decenter reverentiam Dominae meae firmiter exhibere, nuncium certum hoc agendi per me non tamen inveniens; tandem dominus noster, et verus, qui pia gubernatione quemlibet amplectitur, fidelissimos nuncios vestros Magistros F. et R., qui supra certa servitia vestra tractare procurant, mihi multa volventi dirigere destinavit, quoram avidis precibus - - - et quibus inclytam vestram voluntatem referentibus, jam Ecclesiam vestram in matrem, et dominam recognoscere destinavi, et ei debitum honorem, et reverentiam, ceu dominae speciali exhibere. Ita tamen, quod mihi ad pallium ad vestrura servitium a Curia Eomana inquirendum, tamquam in negotio proprio curiosius existatis; et quod consilium, auxilium, et autorium huic Ecclesiae Antibarensi, cum successoribus meis, perpetuo vos, et vestri successores impendatis; et quod dominus Papa hoc velit, vobis incumbat. Me autem eidem hoc domino Papae attestaturum personaliter vel internuncio omnino fore sciatis.

(Farlati, Illyricum Sacrum, III. köt. 200. l.)