081. Lampridius jádrai érsek levele a Spalatóban tartandó zsinat ügyében 1177.

- - - - Spalatensi Primicerio, et ejusdem Sedis toti venerabili Capitulo, Majoribus et Magistris et dominis - - - - uti fratribus; nobilissimo E. Comiti, suo carnali consanguineo, et ordine filio spirituali, et omnibus ejusdem civitatis hominibus - - - propinquis - - - salutem, orationem et - - - est. Qualiter nobis Dalmatinis Spalatensis Ecclesia, mater, magistra, et domina extiterit, qualiterque ditioni ejus tota Dalmatia, obedientia et subjectione subdita fuerit, Dominus scit, et homines, vobisque et integre et melius scientibus non est intimandum. Inde est, quod decessorum nostrorum exempla volens multotiens prosequi, a fratribus nostris Jadrensibus multa adversa patiens, aliquando navi et rebus in ea necessariis ablatis, aliquando navi perforata et in fundum versa, ut vestrorum multi, qui praesentes fuerunt, viderunt, et aliis multis machinationibus ac minis, huc usque venire nequivi. Nunc autem desiderio desidero venire, sed prohibeor, quoniam angustiae mihi sunt undique; si venirem, inciperent - - - - - Veneticorurn dicentium, non pro Synodo, sed nostro pro impedimento, et dolo vadit; illuc amicorum civium rogantium me Venetiam ire pro Communitate, et libertate, et statu terrae Jadrensium, Sclavorum, Ungarorum, aliorum aliquorum manibus non evadam. Quapropter vobis et majoribus supplico, ut cum domino Legato terminum praefixum Synodi elongare dignemini, congruo nobis ac pacis tempore venturis Episcopis, vel importabilia nobis praecepta ac gravamina impossibilia remittat. Alioquin Summum apellamus Pontificem. Ut cupitis, valete.

(Ugyanott V. köt. 61. l.)