075. Spalatóban a szent Péter monostora és több ottani lakos közti egyenetlenségek elintézése. 1176.

In Christi nomine Amen. Anno ab Incarnatione Domini nostri Jesu Christi millesimo centesimo septuagesimo sexto, Indictione vero nona. Regnante domino nostro Manuele Sanctissimo Imperatore, et in Sede Beati Domnii presidente domino Rainerio venerabili Archiepiscopo; et in civitate Spalatina existente Comite Martino, et in buccaratu Miche filii (így) Bredani hoc actum est: Cum instantis temporis omnia sint momentanea et transitoria, et queque dilapsa nullum ulterius possint habere recursum; congruum valde ac laudabile fore asseritur, ut quecunque sint digna memoria, ea sollicitudine et cautela privilegiis annotentur; quod presentibus fidem faciant, et pro his, que scripta fuerint, omnem ambiguitatem et errorem a cordibus audientium plane removeant. Eapropter ego Johannes Sancti Domnii Sacrista et Procurator Monasterii Sancti Petri de Gomai, una cum Roberto eiusdem Monasterii Preposito, et cum Juppano Talmazo, et cum consensu omnium fratrum predicti Monasterii, et de voluntate universorum parentum hoc memoriale scribere fecimus. Factum est in prenominato tempore quidam Sclavi, Adrianiki videlicet, Predanus scilicet cum parentibus suis Sclavis; et quidam Latini, videlicet Jacobus de Aprizi, qui fuit eorum advocatus, Dabrati Cascarus, Prodanne de Cicla, P. Saulus, et Nicolaus de calo Janni, et omnes eorum parentes, insurgentes adversus monasterium Sancti Petri de Gomai, ceperunt petere terras que sunt in loco, qui dicitur Stilpiza, asserentes utique, quod prenominate terre eisdem pro suo parentatu pertinerent, et hereditario iure ipsas possidere volebant. Tandem vero ad placitum devenimus, et in presentia domini Raynerij venerabilis Spalatensis Archiepiscopi, et aliorum nobilium virorum tam laicorum, quam clericorum, nomina quorum inferius leguntur. Placitum habuimus hoc modo: Conquerebantur itaque predicti Adrianiki de prefato monasterio, quod memoratas terras sibi per violentiam et usurpationem retineret. Quibus demum Juppanus Talmazo noster advocatus de voluntate et mandato omnium nostrum ita respondit: Monasterium Sancti Petri de Gomai a longis retro temporibus sepedictas terras possedit; quas quidem terras Rossene Morislicus prius donauit Monasterio Sancti Petri de Gomai; et post mortem ipsius Rossene Morislici Petrus Slavus filius eius, et Slavizo avunculus eiusdem Petri Slavi prenominatas terras in sepedicto Monasterio confirmavit, et eas in pace et magna quiete hactenus possedit. Et quod a predictis viris donatione et confirmatione prelibate terre nostro Monasterio fuerint tradite, cartam confirmationis dimonstravimus. Et in presentia omnium assistentium perlecta fuit. Auditis igitur utriusque partis allegationibus, et visa carta confirmationis pariter, et audita ratione et iustitia dictante dominus Rainerius venerabilis Spalatensis Archiepiscopus iudicavit: Quod ego Johannes Sancti Domnii Sacrista et Procurator cenobii Sancti Petri de Gomai, et juppanus Talmazo predictam cartam confirmationis veram esse iuramento firmaremus; et terre sepedicte, sicut prius fuerant date et confirmate predicto Monasterio, ita ossent in perpetuum; et eas in omni quietudine ac sine molestia possideret ammodo et usque in seculum. Sic autem prefate terre describuntur et terminantur; ex parte boree est mons; ex australi parte incipiunt a Stilpiza descendendo usque ad magnum lapidem, qui est supra fontem, et ab illo lapide descendendo usque ad mare; ex occidentali vero parte sunt terre de Serecla continue istis terris, incipiendo a prefato monte usque ad mare.

Huius autem placiti pro prelibatis terris duo fuerunt dati pristaldi; Dabre videlicet filius Ottoli, et Alexander serviens domini Rainerii venerabilis Archiepiscopi.

Huius autem rei isti fuerunt testes; inprimis Duimus Primicerius Sancti Domnii; presbiter Radde, Micha de Mata intrata, et Dragus juppanus.

Et ego magister Gualterius Communis Notarius huius cartule scriptor testis sum.

(Carrara Archivio Capitulare di Spalato 64. sk. ll.)