068. III. Sándor pápa utasítása Gellért spalatoi érsekhez. 1168.

Alexander Episcopus servus servorum Dei venerabili fratri Girardo Spalatensi Archiepiscopo, Apostolicae Sedis Legato, salutem et Apostolicam benedictionem. Intellectis anxietatibus, et sollicitudinibus tuis, quibus vehementer urgeris super conservandis justitiis Ecclesiae tuae, satis inde tuam sumus prudentiam admirati, eo quod nimis repente super Episcopatu et aliis coeperis quaestiones movere; cum deceat Episcopum usque ad annum ita omnia videre, tanquam non videat; et in simplicitate dissimulare, quae alias essent durius requirenda. Quapropter monemus prudentiam tuam, consulimus, et hortamur, ut in praesentiarum bis supersedeas, statum terrae, et qualitates, et mores hominum plenius cognoscere studeas, et paulatim rationes Ecclesiae tuae diligenter inquiras; et cum fueris super his informatus, si quid quaestionis vel dubietatis emerserit, nobis confidenter significes, securus et certus, quod nos fraternitati tuae, in quibus salva conscientia poterimus, libenti animo deferre, et in justitiis tuis tibi tanquam venerabili fratri nostro adesse curabimus, et favorem, et auxilium conferemus. De caetero S. latorem praesentium ad te redeuntem sinceritati tuae sollicite commendamus, rogantes atque monentes, quatenus cum - - - - - - opportunum habueris, quod Domino volente in proximo erit, praedicto S. ita provideas et benefacias, quod tibi possit devotior, et magis fidelis existere, et preces nostras sibi sentiat apud te profuisse. Datum Beneventi II. Idus Februarii.

(Ugyanott III. köt. 189. l.)