066. Lampridius jádrai érsek, és Morosini Domonkos jádrai gróf itélete a jádrai Szent Plato és Boldogságos asszony apáczazárdák közt. 1167.

Anno ab Incarnationo Domini MCLXVII. Indictione XII. Temporibus itaque Vitalis Michaelis Ducis Venetiarum, et Lampridii Jadertini Archiepiscopi, atque Dominici Mauroceni Comitis. Nos denique praenominatus Lampridius Archiepiscopus et Dominicus Maurocenus Comes, ac alii nobiles viri, qui in isto placito interfuimus, jubemus fieri cartulam recordationis de placito, quod Abbatissa Sancti Platonis Urania contra Scemosam Sanctae Mariae Abbatissam, de terris, quae in Braesizo sitae sunt, placitabat; quas Petrus Semiviti filius una cum filiis Crine et suis propinquis praenominato coenobio dederat. Haec namque terra incipit a territorio Sancti Chrysogoni ex utraque parte usque ad rivum descendentem, ex alia parte rivum ascendentem usque ad silvam juxta territorium Sancti Nicolai, praeter quasdam terrulas in medio positas, quae Sancti Chrysogoni fieri probantur. Dicebat enim Sancti Platonis Abbatissa: Haec terra coenobio Sancti Platonis attinere; et testamentum ostendebat, quod a quodam viro pro viginti romanatis emerat. E contra Sanctae Mariae Abbatissa res pondebat: Immo nobis attinet, et nos eam semper laboravimus, et per manus nostras aliis ad laborandum tradidimus, quia Petrus Semiviti filius, una cum suis propinquis, hanc terram monasterio Beatae Mariae dederat, ac etiam testamentum inde ostendebat. Unde nos rationem perserutantes ex utraque parte, judicavimus Scemosae Abbatissae Sanctae Mariae cum sex sanctis monialibus suum testamentum affirmare; quod ipsa, uti curia praecepit, coram pluribus affirmavit. Hoc actum est coram his testibus: Josepho Judice, Chrysogono Judice, Madio Judice, Madio Plebano Sancti Petri, Michaele Plebano Sancti Petri, Nicolao Milzaci, Andrea Lisre, Zura Talarigi, Cemesso, Vulgicina filio Copre, Grubessa filio Josephi, Micha filio Tripze Gregorio Vitaze, et Stephano Cosritti, Jacobo Segarluti Surdano, atque Stephano Zele. Et ego Joannes Sanctae Anastasiae Subdiaconus atque Notarius, ibidem cum his suprascriptis testibus interfui, scripsi etc.

(Farlati Illyricum Sacrum V. köt. 59. l.)