065. III. Sándor pápa rendelete a dulcinai es antibarri-i püspökségek papságának, ugyanazon érdemben. 1167.

Alexander Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis uniuersis clericis per Dulchinensem et Antibarensem Episcopatus constitutis salutem et Apostolicam benedictionem. Sicut ex insinuatione venerabilis fratris T(ribunii) Ragusini Archiepiscopi nuper nobis innotuit, Dulchinensis et Antibarensis Episcopi - - - contra eum et Ecclesiam suam cornua elationis et superbiae calcaneum erexerunt, per inobedientiae vitium adeo graviter deliquerunt, quod auctoritate Romanae Ecclesiae et sua ipsos excommunicationi subiecit. Sed ipsi in sua obstinatione indurati delicti sui reatum recognoscere noluerunt, nec ad satisfactionem redire curarunt. Unde merito de ipsis potest dici: „Computruerunt jumenta in stercore suo.” Jam enim videntur infixi in limo profundo et puteus abyssi os suum super eos clausisse videtur. Sane scire debent, quod obedientiae virtus omne sacrificiorum genus incomparabiliter antecedit; et per ipsam primum hominem, qui corruerat miserabiliter per superbiam, Omnipotens Deus mirabiliter coelesti gloriae reparavit. Unde nos per Apostolica eis scripta mandavimus, et in virtute obedientiae praecepimus, quatenus a praedicto Archiepiscopo absolvi, cum omni humilitate et patientia postulent, et sibi et Ecclesiae suae jure metropolitico suppliciter et devote obedientiam debitam et reverentiam impendant. Quodsi - - - - - - - superbiae et inobedientiae dati in reprobum sensum deponere noluerint, Nos Legato, quem Deo favente ad partes illas dirigimus, firmiter mandavimus, ut sententiam Archiepiscopi inconcusse faciat, et inviolabiliter observari; et alio modo, si nec sic resipuerint, in ipsos studeat vindicare. Vobis autem nihilominus praecipiendo mandamus, ut praedictis Episcopis, donec in excommunicatione perstiterint, filialem devotiouem aut subjectionem aliquain nullo modo exhibeatis, nec eos revereamini, quousque Archiepiscopo tanquam metropolitano suo studeant, in his quae Dei sunt, humiliter obedire.

Datum Beneventi VI. kalendas Januarii.

(Ugyanott VI. köt. 81. l.)