058. Eberhard salzburgi érsek válasza. 1161.

G(eisae) Dei gracia Vngarie, Dalmacie, Chroacie, Rameque gloriosissimo et victoriosissimo Regi E(berhardus.) Dei gracia Juuauiensis Ecclesie minister in Domino orationem et seruitium cum summa deuocione. Meminerit Excellentia Vestra, si meminisse placet, ante aliquos annos per beate memorie Wolfh Comitem et alios nuncios vestros, inter Ecclesiam nostram et Regnum vestrum firmatam fuisse amicitiam; ita vt nos vobis ad omnem Regni vestri honorem fideles et deuoti existeremus, et uos, prout Regalem uestram Magniticenciam decet, familiari nos diligeretis affectv. Quod quidem propter malorum hominvm utrobique incursancium presumpcionem tvrbatum est; sed tamen contra nostram uoluntatem factum esse, uestre debet constare Excellencie. Quia uero placuit uestre Celsitudini redintegrare, quod confractum erat, et dissolutum consolidare; nos quantas possumus, etsi non tantas quantas debemus, gracias uobis referimus; maxime cum in negocijs Ecclesie, et fidelitate Beati Petri, et confirmatione Papatus, fortem et precipuvm uos patronum cognoscimus. De eo autem, quod in subleuacione nostra, si forte necesse fuerit, promptum vos cognouimus, nichil est, quod digne vobis respondere possimus, preter oraciones nostras et promptissimum deuocionis affectum. Hoc autem vobis constare debet, quod nullo metv vel periculo, adiuuante Domino, ab unitate Ecclesie recedimus; quia extra Catholicam Ecclesiam nec salus, nec uis sacrificii locus est.

(U. o. 56. lev.)