057. II. Geiza király felszóllítja Eberhardot salzburgi érseket, hogy egyetértésben legyenek. 1161.

Goviso Dei gratia Vngarie, Dalmacie, Chroatie, Rameque gloriosissimus, nec non victoriosissimus; ejusdem gratia Salisburgensis Sedis Archiepiscopo, dilectionem et dulcis amicicie firmitatem. Vestre nullatenus credo latere prudentie, qualiter antecessores vestri nostris predecessoribus et nobis, et amicicie fidem seruaverint, et prout amicicie norma et ratio postulabat, dignum semper exhibuerunt seruitivm. Cautum avtem habendum est apud maturitatem sensus, ut quemadmodum exempla prauorum veluti scopuli naufragorum sunt vitanda; sic uestigia bonorum veluti vie nauis prosperantis ad portvm summopere sunt imitanda. Vt ergo robusto principio concors exitus respondeat, amiciciam inter nostros priores inchoatam eo propensius volumus intemeratam seruare; quanto in fide Ecclesie, dum navicula Petri fluctibus persecutionum quatiebatur, cognovimus firmiorem. Si ergo in pari amicicie soliditate uolueritis consistere, animum Imperatoris adversum vos exasperatvm, et cuiuslibet alterius potentis, nostro suffragio poteritis tolerare. Preterea si nostram amiciciam nolueritis tepescere, sed potius roborare, F. de Pettowe, et quemlibet alivm terram nostram perturbantem grauiter corripere non differatis.

(A bécsi cs. kir. udr. könyvtár kéziratai közt 629. sz. a. 55. lev.; v. ö. Fejér Codex Dipl. II. köt. 161. l.)