056. Absolon spalatoi érsek levele, melylyel a spalatoi papságot és népet tudósítja, hogy II. Geiza királynál és fia István herczegnél mi járatban van 1160.

A(bsolon) Dei gratia Spalatensis Ecclesiae humilis Minister, Spalatensi Clero et populo salutem, et paternam benedictionem. Filii dilectissimi. Mallem inter vos morari propter sancta corpora Beati Domnii, et Anastasii, quam alibi in divitiis. Audivimus enim, quod minamini nobis sine nostra culpa. Scitis enim, in praesentia vestra, quam coram Legato Regis, qualiter Marcutius Comes contra Dominum, quam in nos insanivit. Idcirco, quia justitiam meam quaerebam, relatum est hoc Regi, quam Duci, et toti Regno. Unde valde indignati fuerunt; et quia ego in praesentia Regis fui interrogatus, voluit, noluit, oportuit me dicere. At tum tantum rogavi Regem, quam Ducem, quod condonaverit sibi, et cum gratia circa Regem moratur, et cum honore Spalatum redibit. At tum hoc mando vobis, si plaeeat vobis paternitas nostra, et honor Ecclesiae vestrae, aliquem de nostris Clericis ad nos mittetis. Hoc Rex et Banus audientes majores grates vobis referrent. Quod si non feceritis, nos quidem per gratiam Regis, quam Ducis in Dalmachia erimus, ut pater et dominus S., quia Ecclesia vestra sine pastore sedebit, peccatum vobis erit. Satisne vobis praecipimus: „Mitte nobis incensum pro romanato emptum.” Nos vero cum Consilio Regis et Ducis mittimus inter vos Joannem Comitem nostrum, causa vos visitandi, et ut emat nobis oleum, et bonum vinum, quam vos, filii karissimi, clerici et laici, juvare eum, quantum potestis. Joannes, qui peregrinus est, gratia Dei et Regis magno honore nobiscum moratur; qui pro pascha nobiscum redibit. De caetero valete.

(Értetik II. Geiza magyar király, és fia István vezér. Farlati Illyricum Sacrurn III. köt. 180. l.)