052. I. Frigyes római-német császár, a IV. Adorján pápa halála után az új pápa választásnál beállt egyenetlenségek kiegyenlítése végett Páviában zsinatot tartandó, e czélra a franczia, angol, spanyol és magyar királyok közremunkálását szükségesnek tartja.

Fridericus Dei gratia Romanorum Imperator et semper Augustus, Hartmanno Brixinensi Episcopo salutem et omne bonum. Quod si in passione sua Christus duobus gladiis contentus fuit, hoc in Romana Ecclesia et in Imperio Romano credimus mirabili providentia declarasse, cum per haec duo rerum capita et principia totus mundus tam in Diuinis quam in humanis ordinetur. Cumque unus Deus, unus Papa, unus Imperator sufficiat, et una Ecclesia Dei esse debeat; quod sine dolore dicere non possumus, duos Apostolicos in Romana Ecclesia habere videmur. Defuncto itaque Adriano Papa, in kalendis Septembris Cardinales, qui columnae immobiles esse videbantur, quibus Sancta et universalis firmissime inniteretur Ecclesia, non quae Dei sunt, sed sua quaeventes, et unitatem Ecclesiae scindentes, duos Pontifices elegerunt, et ambos consecraverunt. Pro tanta namque et tam perniciosa Ecclesiae iactura, tota nimirum Italica Ecclesia conturbatur, et dissensionis schismate orto in capite, iam in inferiora membra defluxisset, et totum Ecclesiae corpus defoedasset, nisi nos consilio et auxilio religiosorum virorurn, qui spiritu Dei aguntur, tam impudicae iniquitati iustitiae rigorem opposuissemus. Ne itaque in tantae discrimine discordiae Universalis Ecclesia periclitari possit, Romanum Imperium, quod ad remedium tam perniciosi morbi Divina clementia providit, universorum saluti debet sollicite providere, et ne tanta mala in Ecclesia Dei praemineant, futuris casibus solerter obviare. Coadunatis itaque in unum omnibus Episcopis tam Italicis quam Teutonicis, caeterisque Principibus ac viris religiosis, qui zelum Dei et Ecclesiae habere videbantur, quod facto opus esset, diligenter investigavimus, et descretis Romanorum Pontificum et statutis Ecclesiae veraciter accipientes, quod exorto schismate in Romana Ecclesia ex duorum Apostolicorum dissensione, ambos vocare, et secundum sententiam et consilium orthodoxorum litem decidere deberemus. Ex consilio itaque omnium qui aderant Episcoporum, caeterorumque Principum curiam solennem, et generalem conventum omnium ecclesiasticorum virorum in octaua Epiphaniae Papiae celebrandam indiximus, ad quam ambos, qui se dicunt Romanos Pontifices, vocavimus, omnesque Episcopos Imperii nostri, et aliorum Regnorum, Franciae videlicet, Angliae, Hispaniae atque Ungariae,ut eorum in praesentia nostra insto declaretur examine, quis illorum regimen Universalis Ecclesiae de iure debeat obtinere. Quia vero ad unitatem Ecclesiae reformandam sapientia admodum nobis necessaria est, ut ea nequaquam carere valeamus; dilectionem tuam attentissime rogamus, et rogando commonemus, quatenus pro fidelitate Ecclesiae et Imperii ad praedictam curiam omni occasione remota venias, ut in adventu tuo unitas, et pax, et tranquillitas Ecclesiae transformetur. Interim autem praedictae scissurae in neutram partem assensum tuum declines, nec tanquam iustam et rationabilem aliquatenus recipias. Datum Cremae 10.kal. Novembris (1159.)

(Pertz Monumenta Germaniae, Leges II. köt. 118. l.)

Jegyzet. A dolog természetében fekszik, hogy ilyen fontos ügyben I. Frigyes császár a franczia, angol, spanyol és magyar királyokat, kiknek segítségében támaszkodni akart, közremunkálásra formaszerűleg felkérte. Ilyen tartalmu levelet azonban, melyet a császár II. Geiza magyar királyhoz intézett volna, mindeddig feltalálni nem sikerült. Kétséget nem szenved, hogy ilyen levél elküldetett, és tartalmára nézve hasonló volt ahhoz, melyet a császár az angol királyhoz intézett (5. kal. Novembris u. o. II. kat. 119. l.); s melyben I. Frigyes a királyhoz ezeket írta: „Sane, cum sis unum de principalibus membris Ecclesiae, sine cuius consilio et auxilio tam arduum tamque necessarium negotium salutarem effectum sortiri nec debet, nec probatur, si fieri posset, (nisi) pro reformanda unitate Ecclesiae etiam personae tuae sublimitas insudare deberet.”