051. Borics bán megerősíti a lacromai benedekrendi monostornak Meleda szigetén sz. Pongrácz temploma birtokát. 1158.

Quodam tempore facta est accusatio super monachos Sancti Benedicti Lacromensis Insulae, quod iniuste possiderent Ecclesiam Sancti Pancratii de Meleta, coram me Bano Boritio. Ego autem aures meas eorum fallacibus verbis non totaliter accomodavi, usque dum veniret aliquis ex fratribus Monasterij. Interea siquidem veniens dominus Vincentius Abbas praedicti Monasterij cum quibusdam de fratribus, ostendit nobis litteras ab aliis autiquis nostris decessoribus terrae Principibus, in quibus litteris data est dicta Ecclesia Sancti Poncratij praedicto Monasterio Sancti Benedicti eorum sigillo perpetuo affirmata. Unde Ego Banus Boritius cum filiis meis atque propinquis, quorum (? coram) universo populo terrae meae cum magno gaudio affirmo eandem Ecclesiam de Babina Palla, quae est in Meleta, cum omnibus terris et planicie Monasterio Sancti Benedicti, his in litteris domino Vincentio eiusdem Monasterii Abbati datis, et sigillo meo signatis, ut sine omni impedimento possideant, et securi obtineant.

Ego et filii mei defensores, protectores, atque adiutores existimus illorum omni tempore. Quicumque autem eisdem contrarium fecerit, maledictionem et iram Dei super se concitet, eiusque ultione et judicio cum improbis damnetur, Datum mense Augusto die VII.

(Farlati Illyricum Sacrum VI. köt 79. l.)