046. IV. Anasztáz pápa bullája, melylyel a jadrai érseki széket megerősíti. 1154.

Anastasius Episcopus servus servorum Dei venerabili fratri Lampredio Jadertino Archiepiscopo, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Licet universalis Ecclesiae pastor et Pontifex dominus noster Jesus Christus existit, sicut per primum Apostolum dicitur: „Conversi estis ad pastorem et episcopum animarum vestrarum”; ascensurus tamen ad coelos hanc Apostolis commendavit et per eos successoribus eorum, nobis scilicet, quos episcopos super eam pastoresque constituit, tamquam hereditario jure onmis ipsius pvovidentiae curam indulsit; quatenus ex Divini dispensatione consilii nati pro patribus filii, et pro eis super omnem terram Principes constituti, imitatores eorum simus sicut et ipsius Christi. Ceterum et inter Beatos Apostolos juxta Sancti Leonis sententiam in similitudine honoris quaedam habita est discretio potestatis, et quamvis omnium par esset electio, uni tamen datum est, ut ceteris praemineret. De qua utique forma Episcoporum etiam est orta distentio (így), et solicita discretione provisum est, ne omnes sibi omnia vendicarent, sed et essent in singulis Provinciis singuli, quorum prima inter fratres sententia haberetur, et rursus quidam in majoribus urbibus constituti sollicitudinem eorum caperent ampliorem, per quos ad unam Beati Petri sedem Universalis Ecclesiae cura conflueret, et nihil usquam a suo capite dissideret. Ad hanc siquidem constitutionem, regulam paternarum (így) et generalis forman Ecclesiae, postquam Dalmatia imbre supernae gratiae irrigata, praedicantibus Apostolicis Viris semen verbi Dei suscepit, et juxta evangelicum verbum fructum cepit reddere tricesimum, sexagesimum et centesimum, ne Pontificalis ei plenitudo deesset officii, unus ibi est, qui aliis praesideret, ordinatus Antistes et Salonitana Civitas, quae ad hoc convenientior videbatur, est metropolis instituta, quae nimirum hujvs excellentiam dignitatis per annos multos obtinuit, et tanquam prima sedes caput est habita regionis illius, exhibentibus scilicet aliarum Civitatum Episcopis Salonitano Antistiti sicut metropolitano suo plenam obedientiam, et in majoribus causis juxta formara Canonicam recurrentibus ad ejus examen. Ab aliquantis vero temporibus Salona reddita in sollitudinem, et in alium locum sedes translata, et tam super illam, quam super quasdam alias ejusdem Provinciae Civitates Vngaris dominium usurpantibus, et Jadera cum quibusdam aliis Civitatibus in priori remanentibus libertate, gravis inter ipsas Civitates est orta dissensio, ut nec Episcopis et hominibus quarumdam ipsarum ad metropolim suam licuerit pro imminentibus causis accedere, nec ille, qui metropolitani officio fungebatur fratres, et coepiscopos suos ausus fuerit visitare. Quocirca nos, qui Universalis Ecclesiae curam Deo, prout ipsi placuit disponente, suscepimus et pro necessitate locorum et temporum novos Episcopos, novos etiam debemus Archiepiscopos constituere, ne illis urbibus, quae a subjectione ac dominio Vngarorum liberae remanserunt, metropolitani cura deesset, et metropolitani judicium, dum non possent in sua, in alienis quaerere Provinciis cogerentur, evidenti necessitatis illarum Civitatum inspecta de omni fratrum nostrorum consilio te, venerabilis in Christo frater Lampredi honore pallii statuimus decorandum, et super quatuor subscriptos Episcopos Archiepiscopum ordinandum, decreto quidem valituro in perpetuum statuentes, ut comissa tuo Pontificio Civitas Jadertina perpetuis temporibus metropolis habeatur, cui nimirum Absarensis, Veglensis„ Arbensis et Farensis Episcopatus tanquam suae metropoli subjacebunt, et eorum Episcopi tibi tuisque successoribus sicut metropolitanis suis plenam obedientiam semper impendant. Pallio itaque, plenitudine videlicet Pontificalis officii insignitus erga subjectos tuos talem te satage iugiter exhibere, ut plus pensare onus regiminis, quam dignitatis excellentiam videaris, qui tamen pallio his diebus tantum uteris, qui inferius leguntur in scripto: Nativitate Domini, in celebratione Festivitatis Beatae Anastasiae, Epiphania, Coena Domini, Resurrectione, Ascensione, Pentecostes, in solempnitatibus Beatae Dei Genitricis semper Virginis Mariae, in Natalicio Beatorum Apostolorum Petri et Pauli; in Nativitate Beati Joannis Baptistae; in festivitate Beati Joannis Evangelistae, Commemoratione Omnium Sanctorum; in consecrationibus Ecclesiarum et Episcoporum, benedictionibus Abbatum; ordinationibus presbiterorum; in dedicatione Ecclesiae tuae, in festivitate Beati Grisogoni, et in anniversario consecrationis tuae die. Studeat ergo tua fraternitas plenitudine tantae dignitatis suscepta ita strenue cuncta peragere, quatenus morum tuorum ornamenta eidem valeat convenire. Sit vita tua subditis exemplum, ut per eam agnoscant, quod appetere debeant, et quae cogantur vitare. Esto discretione praecipuus, cogitatio ne mundus, actione purus, discretus in silentio, utilis in verbo; curae tibi sit magis hominibus prodesse, quam praeesse; non in te potestatem ordinis, sed aequalitatem oportet pensare conditionis. Stude, ne vita doctrinam destituat, nec rursum vitae doctrina contradicat. Memento, quia ars est artium regimen animarum. Super omnia studium tibi sit Apostolicae Sedis decreta firmiter observare, eique tamquam matri et dominae tuae fideliter obedire. Ecce frater in Christo carissime, inter multa alia haec sunt pallii, ista sacerdotii, quae omnia facile Christo adjuvante adimplere poteris, si virtutum omnium magistram caritatem et humilitatem habueris, et quod foris habere ostenderis intus habebis. Nulli ergo hominum liceat hanc nostram constitutionem infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si qua igitur in futurum Ecclesiastica, secularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis, honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetua iniquitate cognoscat, et a Sanctissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Conservantibus autem sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud discretum judicem praemia aeternae pacis inveniat Amen.

(Pápai jegy, s a pápa és 12 bibornok aláírása.)

Datum Lateranensi per manum Rolandi Sanctae Romanae Ecclesiae Presbiteri Cardinalis et Cancellarii XVI. kalendas Novembris, Indictione XIII., Incarnationis Dominicae anno M. C. L. IV., Pontificatus vero domini Anastasii Papae IV. anno secundo.

(A liber Pactorum czímű velenczei államkönyv I. köt. 68. sk. ll., és II. köt. 155. sk. ll.; v. ö. Fejér Cod. Dipl. VII. k. 3. r. 16. l.)