043. Gaudius salonai (spalatoi) érsek végrendelete. 1150.

In nomine Sanctae et Individuae Trinitatis, Anno quidem Dominicae Incarnationis 1150., Indictione XIII. hoc conscriptum, ut subsequitur, Ego Gaudius Sanctae Salonitanae Ecclesiae Archiepiscopus firmum, et stabile permanere dispono: qualiter ego praenotatus Archiepiscopus causa visitationis ad Curiam Romanam ire volens, paupertatis necessitate aggravatus a Clericis pro suis Ecclesiis adjutorium quaesivi; praefati vero Clerici contra me tali modo responderunt: Quia nec tuis praedecessoribus dedimus, nec tibi, nec tuis successoribus causa consecrationis, vel consuetudine, nec per nos, nec per nostras Ecclesias aliquid dare debemus. Et hoc bonis testibus scientibus, scilicet duo filii Carusii monachi Sancti Stephani, Zuzalo et Cernecha. Ego autem una cura judicibus, scilicet Vita, Dindiculo, et Drago Pirle, atque Dabrana Trunzanni ad Coenobium Sancti Stephani testes ad testimonium rogandum misimus, scilicet Lucam de Sumite, et Petrum de Manana, atque Dominicum Paleteci. Testes vero con (így) juramento eis praenominatis nostris tali modo testati sunt. Quod Clerici, nec per se, nec per suas Ecclesias suo Archiepiscopo causa consecrationis, vel visitationis, neque ullo modo aliquid dare debent. Quoniam haec a patre nostro Comite audivimus, qui a nostro ave Archiepiscopo Gaudio audivit, et vidit eum euntem ad dominum Apostolicum causa consecrationis cura suo proprio; et quod sibi defuit, duos proprios fornaces vendidit, et ad Curiam causa consecrationis perrexit; et non tantum hoc Archiepiscopus facere debet, verum etiam Clericos, quos in legatione miserit, vel secum duxerit, cura expendio suae Curiae ducere debet. His auditis, Ego Gaudius Archiepiscopus cum praescriptis judicibus Clericos in pace dimisimus. Tum videns me ab eis de supradicta ratione convictum, tandem eos tamquam filios et fratres rogare coepimus, ut de quinquaginta Byzantiis nobis fidejussores existerent. Qui votis ac petitionibus nostris faventes, illos inde securos, ac certos reddere volentes, quid in pignore dandum foret recogitavimus. Quia igitur ipsi tum partem nostram decimarum civitatis cum oblatione nummorum a praedecessoribus nostris, pro quodam eorum jure scilicet, quia olim Archiepiscopalis curia quinque Canonicis, Presbytero, Diacono, Sacristae, Acolytho per totam hebdomadam alimenta praebere tenebatur, ne quinque, nisi tribus tantum Dominico die exinde teneretur, concessam possidebant; nihil de Curia nostra in pignore quid dare habuimus, nisi quartam partem decimarum, videlicet restaurationis, qua potiebamur, cura oblatione nummorum, quousque ipsi quinquaginta Bysantii cura usuris extorqueri possent, eis tenere concessimus.

(Farlati Illyricum Sacrum III. köt. 180. l.)