039. Ursacius cattaroi püspöknek adománya szent Triphon ottani templom számára. 1124.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti Amen. Anno MCXXIIII. Ego Ursacius Episcopus una cum Mele Priore, et Nobilibus Catharensibus, in primis Businas Catapanus, Georgius de Gurbana, Evaicius Bollia de Groni Crosi, Vita Dabrazze, Tryphon de Domana, Ursacius de Visao, Simeon Pauli, Vitalis de Grasana Derza, Sergius de Buda, Micha de Belez, Goislavus Derze, Baliazza bis et semel Consiliarii pulsavimus campanam - - - - - - donamus Tumbam Sancti Archangeli ad Ecclesiam Sancti Tryphonis, videlicet a Vaize usque ad littus maris, et a littore maris usque ad Vaice - - - - - Si aliquis esset haeres in eadem Tumba - - - - - qui omnes unanimiter - - - - - Quoniam nulla humana persona habet aliquam haereditatem in eadem Tumba extra quatuor vel quinque - - - - - quae sunt a parte Sancti Vincentii. Et hanc dominationem si aliquis rumpere temptaverit vel calumniam fecerit, ex parte Dei Omnipotentis et Beatae Mariae semper Virginis et Omnium Sanctorum excommunicetur, et cum condemnatis condemnetur; et ex parte nostra quamvis peccatores - - - - - et in secundo adventu - - - - - appareant. Et sicut luminaria, quae a vento extinguuntur, extinguantur. Ego autem praefatus Ursacius Episcopus per voluntatem omnium nobilium et auctoritate communi propria manu scripsi.

(Farlati, Illyricum Sacrum VI. köt. 433. l.)