038. Falieri Ordelafo velenczei dogenek privilegiuma az Evangelista szent János belgrádi (tengerfehérvári) monostor számára. 1116.

Anno Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi 1116, Indictione nona. Ego Ordilafus Faletrus Dux Venetiarum, Dalmaticorum, atque Croaticorum, privilegium Sancti Joannis Evangelistae Belgradiensis monasterii a Crescimiro Rege factum, ego collaudo et in sua stabilitate confirmo, ita ut nullus Episcopus, aut Comes, vel civis praedieti monasterii libertatem violare audeat, quam non solum a nobis confirmandam esse dicimus, sed a Beato Gregorio Romanae Urbis Papa sancitam in suis decretis esse cognoscimus. Volo igitur Ducali auctoritate firmare, ut si quislibet huius libertatis concessionem temerario ausu infringere temptaverit, libram auri Regali fisco persolvat. Similiter ecclesiam Sanctorum Cosmae et Damiani laudo et confirmo; ideo, ut agnosco veraciter fuisse propriam monasterii Beati Joannis Evangelistae Belgradensis monasterii ex donatione Episcopi illius civitatis, et Romanae Sedis Apochrisariorum confirmatione, et cleri ac populi; collaudo, et confirmo eam habendam in perpetuo. Quicumque autem Episcoporum, aut aliorum hominum, hoc decretum infringere temptaverit, et alia illius ecclesiae privilegia violaverit, omnia quae possidet in fisco Ducali et Regali deveniant. Haec decreta, scilicet libertatis monasterii Sancti Joannis Evangelistae, tibi Fusco Abbati, omnibusque successoribus tuis firmiter et in perpetuum tenenda.

Ego Marcus Michael Comes Jadre manu mea subscripsi, meoque sigillo pendenti ad pleniorem fidem communiri feci.

Ego Marinus Barbadico presens scrivo in meam presentiam fideliter ad autenticum ascultavi, et quia utrumque concordari inveni, manu mea testis subscripsi.

Ego Petrus Meso presens scriptura in mei presentia fideliter autenticatum ascultavi, et quia utrumque concordari iuveni, me in testem subscripsi.

Ego Nicolaus Benedicti de Matafaro examinator praesens scriptum in mei praesentia ad autenticum fideliter legi, audivi, et quia utrumque concordare inveni, manu mea supscripsi.

Ego Gregorius de Zadolmis iudex examinator praesens scriptum in mei praesentia ad autenticum fideliter legi, audivi, et quia utrumque concordare inveni, manu mea subscripsi.

Ego Egidiollus de Predalata tle Cremona Imperiali auctoritate pubblicus notarius hoc exemplum ad autenticum sumptum manu Blasii Michaelis Leonardi notarij infrascripti diligenter, et fideliter ascultavi una cum infrascriptis notariis: et quia utrumque concordare inveni, me in testem subscripsi.

Ego Nicolaus quondam Johannis de Jadra Imperiali auctoritate notarius hoc exemplum ad suum autenticum scriptum diligenter et fideliter ascultavi una cum notariis predictis predicto et subscripto. Et quia concordare utrumque inveni me subscripsi in testem.

Ego Blasius Michaelis Leonardi Jadrae juratus notarius hoc instrumentum sive exemplum ad autenticum fideliter exemplavi, nil addens, vel minuens, quod sensum vel sententiam mutet, aut variet intellectum, et postmodum in presentia dicti domini Comitis, et ejus curie, diligenter, et fideliter cum ipso autentico ascultavi. Et quia utrumque concordare inveni, de ipso Comitis, et ejus curiae mandato ad ejusdem exempli plenam fidem et testimonium me subscripsi, et publicavi, meoque consueto signo signavi, currentibus annis Domini millesimo tercentesimo vigesimo quarto, Indictione septima die XXVI. mensis Augusti Jadre, temporibus quidem domini Johannis Superancio incliti Ducis Venetiarum, et domini Johannis de Butorane Jadre Venerabilis Jadrensis Archiepiscopi ac domini Marce Michaelis egregii Comitis.

(U. o. IV. k. 6. l.; s a belgrádi tudós társaság Glasznik-ábanXV. k. 183. l.)