037. Gerdo ragusai bírónak itélete, melylyel Szent Márton birtokát a szent benedeki lacromai monostornak oda itéli. 1114.

Anno ab Incarnatione Domini nostri Jesu Christi millesimo centesimo decimo quarto, Indictione VII. mense novembri, Regis Georgii filii Regis Bodini primo anno, regnante praedicto Rege. Surrexit Marco de Pari, qui dicebat, quod Ecclesia Sancti Martini cum omni haereditate sua, quam Boleslavo Judex dedit ad monasterium Sancti Benedicti, qui vocatur Locromono, est propria nostra, et donavit eam injuste, vim nobis faciendo. Ait eis Judex Gerdo: Verum non dicitis, quoniam ab initio Regale fuit ipsa et Ecclesia, et sint adbuc homines senes, qui sciunt bene istam rem, videlicet Lampredi Monaci cognomento, Pelmonebo, et Bella uxor Proculi de Cazariza, filia Tidiaslavae, quae fuit soror Domini Regis Dobroslavo. Placuit autem ex utraque parte credere istorum testium, et ivimus ad Locromono interrogare. Ego Gerdo cura meis consanguineis, et Nobiles Ragusii, et de Tribuue; in primis Mariza, vel Marcus filii Regis Bodini, et Judex Grubessa filio Branislavae, et Drago Priori filio Slabae, et Luccharo Priore filio Nicolitae - - - - Goislavo filio Crosii, Zanello Casnezio Savatino, Zabrathocho Zupano de Comene, Thechmiro Surcito de Canale, Greogira Zupano de Tribigna, et David Carniz de eadem Zupania. Ante istorum praesensiam interrogavimus praedictos testes; et dixerunt, quia nos audivimus pro certo, quoniam ipsa Ecclesia cum sua haereditate semper Regalia fuit; et Lubezo haereticus per iussionem Regibus eam tenebat, et in vita sua tradidit omnia in manu Judicis Bolislavi, et fecit eum sibi filium; ab illo quarto die omnia caussa ipsius in potestate praedicti Judicis fuit, et tunc ille dedit ipsam haereditatem ad Sanctum Benedictum. Quapropter Ego Judex Gerdo, et cum meis suprascriptis consanguineis similiter eam affirmavimus per remediura nostrorum consanguineorum defunctorum, et nostro. Hoc factum est et definitum ante praesenciam de suprascriptis testibus.

Et ego A. Abbas scripsi per jussionem domioi Regis supra dicti.

(Farlati Illyricum Sacrum VI. köt. 59. l.)