034. Törvénykezési tárgyalás a dalmatiai tartományi zsinaton Jadrában, melyben Lőrincz esztergami érsek részt vett. 1103.

Ego Gregorius Abbas Sancti Petri recordationem facio, qualiter interpellavi cum Teobaldo, Laurentii Strigoniensis Archiepiscopi in Synodo Jaderensis, coram Archiepiscopo Crescentio, et Gregorio Jaderensi Episcopo, nec non Lupo Arbensis Episcopo, atque Petro Absarensi Episcopo, et Dominico Verlensi Episcopo et Johanne Traguriensi Episcopo, et Duymo Abbate Sancti Stephani, et Desa Sancti Grisogoni Abbate, et Damiano Traguriensi Abbate et alii plures, qui ibi interfuerunt. Nam Teobaldus dicebat, quod totas terras illas incipiente a Geseniza usque ad Tessemil dub pertinet a Sancto Moysen; e contra ego hec respondebam: Non est verum; nam sunt ibi terre de Sancto Domnio, et de Sancto Martin, et de Sancto Gregorio; et alie sunt de nobilibus Chroatensis et ignobilibus, insuper et de Priore Valiza. E contra ipse dicebat: Habetis testes? Ego respondi: Plures testes habeo presbiteros et laycos. Denique sic iudicauerunt prephatus Archiepiscopus, et alii Episcopi; ut sicut presbiteri et alii seniores dixerint, sit ratum et firmum. Quod et factum est. Postea pereximus utrique ad testes, ego et Teobaldus. Et cepimus interrogare illos ita dicentes: Sunt omnes terre iste de Sancto Moysen, an non? Qui dixerunt non omnes, set solummodo insula, que infra montem grassum est, pertinet Sancto Moysi. Histi sunt testes, qui testificaverunt: Presbiter Ponesa et frater eius Belzo, Pradano dornicuo (így), presbiter Clemente de Srenina, et omnes Srenani. Isti testificaverunt coram Crescentio Archiepiscopo et Dabro diacono, et presbitero Johanne filio Kerna, et presbitero Ulcina, et Fusco judicatore. Nyciforo filio Eino, Lucaro filio Benetie, Gaudio Frucci.

(Carrara, Archivio Capitolare di Spalato 64. l.)