033. II. Paschalis pápa a pannonhalmi szent benedeki apátság jogait megerősítvén, azt az apostoli szék pártfogásába veszi. 1103.

Paschalis Episcopus seruus seruorum Dei, dilecto fratri Petro Abbati Monasterii Sancti Martini in monte supra Pannoniam siti, eiusque legitimis successoribus in perpetuum. Quoniam bonorum operum status, si karitatis fundamento caruerit, ruinam facit, et quod uidebatur esse aliquid, cum ad summum bonum oculos mentis intendimus, pro nichilo reputatur; necesse est; ut ad illam inseparabilem dilectionem nostrum transferimus intuitum, que preter unum ignorat alterum. Intueamur itaque creatoris dilectionem erga creaturam habitam, et eam pre oculis seruper habentes, super commisso nobis grege Apostolica auctoritate moniti inuigilemus, ut exterius et interius de eorum salute solliciti, et a tumultibus secularibus quieti, et in spiritualibus ualeant semper augeri. Nos autem, qui licet indigni loco Petri residere uidemur, magis inuigilare oportet, ut exemplum bone operationis aliis prebeamus, et ueri magistri possimus esse discipuli. Postulauit itaque dilectio tua, dilectissime frater Petre, ut monasterium Sancti Martini situm in monte supra Pannoniam, quod tanto patrono congaudet, sub tuitione Romane Ecclesie susciperemus. Et quia huiusmodi uota minime excludenda uidentur, secundum preceptum beate memorie Stefani pij Regis per presens priuilegium confirmamus atque statuimus, ut nulli Regum, nulli Comitum, nulli Episcoporum, nulli cuiquam alii de rebus, que jam dicto Monasterio collate sunt et concesse, vel inposterum canonice conferende, liceat minuere vel auferre seu ablatas retinere. Inter que nominatim eidem Monasterio confirmamus: In Episcopatu Uespremiensi Ecclesiam Sancti Martini in uilla Caurisi constitutam, Ecclesiam domini Saluatoris in uilla Tardi, Ecclesiam Sancte Marie in uilla Toppe, cum universis earum pertinentiis. In Episcopatu Jauriensi Ecclesiam Sancti Martini in Sabaria, et Ecclesiam Sancti Wilibaldi, Eclesiam Sancte Marie Cappelle, Ecclesiam Sancte Marie in Fizie, Ecclesiam Sancti Adelberti in uilla Unasciana cum omnibus earum appendiciis. In Archiepiscopatu Strigoniensi Ecclesiam Sancte Marie in Unaga. Preterea statuimus, ut nulli liceat cenobium illud temere perturbare, uel inquietare, seu uexationibus servos Dei fatigare, nec eius possessiones auferre; sed omnia in integrum conseruentur eorum usibus, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt omnimodis profutura. Decernimus etiam, ut fratribus eius cenobii liceat clericos cuiuscunque ordinis secundum traditionem sanctorum patrum recipere ad monachicum habitum suscipiendum, absque quorumlibet Episcoporum interdictione. Monachos etiam et sanctimoniales eidem monasterio subiectas sine cuiuscunque prohibitione eis liceat iudicare. Obeunte vero te, nunc loci ipsius Abbate, vel quocunque successorum tuorum, nullus ibi eligatur uiolentia uel aliqua subreptionis astutia, sed quem fratres communi consensu elegerint, uel pars fratrum senioris consilii. Statuimus, ut Abbas et monachi eiusdem monasterii; qui sunt ad sacros ordines promouendi, consecrationes quoque Ecclesiarum seu altarium, chrisma et oleum sanctum ab Episcopis, in quorum Diocesi sunt, petant, si gratiam Apostolice Sedis habuerint, et gratis ac sine prauitate aliqua dare uoluerint; sin alias, ad quem maluerint Catholicum nadant. Babtisma quoque per Ecclesias illas fieri concedimus, in quibus ex more soliti sunt facere. Decernimus etiam, ut nulli Episcoporum liceat in iam dicto monasterio ordinationes facere, seu puplicas missas celebrare, nisi ab Abbate inuitatus fuerit; uel in Ecclesiis eidem monasterio subiectis, sacerdotem excommunicare, uel ad synodum uocare, aut Abbates et monachos. Decime uero, quas pie recordationis Stefanus Rex ab Ecclesia Sancti Michaelis emit, et alie concessiones, quas pro tuitione patrie, pro statu Regni, pro augmento fidei Beato Martino concessit, firme et illibate permaneant. Si quis autem sciens contra huius nostri decreti paginam agere temptaverit, secundo vel tertio admonitus, nisi resipuerit, a Sacratissimo Corpore et Sanguine Domini nostri Jesu Christi alienus fiat. Is autem, qui obseruator extiterit, et hic benedictionem percipiat, et in futuro per intercessionem Beati Martini ad gaudia eterna peruenire merearur.

(P. H.) (Pápai jegy.)

Ego Paschalis Catholice Ecclesie Episcopus ss.

† Ego Anastasius Cardinalis Sancti Clementis ss.

† Ego Petrus Portuensis Episcopus ss.

† Ego Richardus Albanus Episcopus ss.

† Ego Augustinus Cardinalis in titulo Sanctorum

IIII coronatorum ss.

Datum Beneuenti per manus Gualterij Diaconi Cardinalis anno Dominice Incarnationis MCIII., et quarto anno Pontificatus domini Paschalis Pape, VI. Idus Decembris, Indictione undecima.

(Eredetie bőrhártyán a pannonhalmi szent-benedeki főapátság levéltárában. Fejér ezen bullának csak töredékét közli Cod. Dipl. II. köt. 40. 1.; annak teljes hasonmását pedig Sickel Tivadar közzé tette, Monumenta Graphica aevi medii III. fasc. 5. sz.)