027. Zerni Péter Spalatóban szent Péter templomát építi és megadományozza. 1080.

In Christi nomine et eiusdem Incarnationis anno millesimo octogesimo, Indictione vero VIII. Temporibus quoque domini Laurentii venerabilis Spalatine Sedis Archiepiscopi, Regis Chroatorum Suinimiri, nec non Valizze Prioris. Petrus ego Zerni, qui et Gumay filius, una cum domina Ana mea coniuge, filia scilicet Majfave, Divina docente clementia ac plurimorum Dei servorum fulti consilio, salubre causa nostrorum defunctorum, immo delictorum redemptionis inivimus consilium: Quatinus de nostro proprio conquestu more fidelium omnipotenti Deo pro posse nostro aliquam portionem offerre possemus, quodque Deo iuvante expleri diffinimus. Igitur in loco, qui dicitur Selle, circa ecclesiam Santi Stephani, que ditioni domini nostri, videlicet Beatissimi Domnij subjacet, cepimus ad honorem principis Apostolorum omnium Petri ecclesiam construere, quamque Deo permittente studio artificum complevimus. Denique iam peracta, convocato Presule iam memorato, ceterisque ministris Ordinis Divini, V. Idus mensis Octobris eandem consecrari rogauimus. Ad cuius solempnitatem quam plurimi Spalatinorum, Chroatorumqne virorum gratia remissionis seu absolutionis venerunt. Deinde auctoritate duce Divina prephatus Archiepiscopus cum ceteris sibi astantibus ministris pro dote eiusdem ecclesie nos exigere cepit. Nos vero pro viribus et nostro posse, quecumque tamen necessaria eiusdem Dei seruis dictantibus erant, optulimus ibi. Imprimis quidem competentia officii missarum librum missalem I, calicem argenteum cum sua patena et omni apparatu misse, librum passionum Sanctorum I, antiphonium nocturale I, psalterium I. Terras autem dedimus omnes, que in circuitu eius habentur ecclesie, a confinio territorij prelibate ecclesie Sancti Domnij usque ad locum qui dicitur Saline. Quidquid infra est mons sive vallis, a maris ripa usque ad vineam Tilstocosse; omnia enim ista nostro proprio acquisiuimus pretio, ideo in Domo Dei dedimus. Nam inprimis terram, in qua sita videtur ecclesia, comparavimus a presbitrio pro duobus solidis et uno modio frumenti, alio autem de sale, quod dedimus pro fine sibi; et hoc factum est coram Stephano filio Jupani Pribinne, et presbitero Pradano, et presbitero Dragsano, atque Girgi de Tugari. † Ibidem iuxta terram eandem emimus terras a Zulo pro IIIl modiis frumenti et I argenteum pro fine coram Johannne Mesagalina et Stephano Curano, Boledrugo de Tugari. † Insuper emimus Semianum a suis inimicis pro X romanatis, ipse autem non habens, unde se redimeret dedit michi territorium, quod sui patris erat, ut ego dividerem cum filio suo omne per medietatem; et in parte mea dedit totum territorium super ecclesia, et sibi retinuit territorium in Malcin, et quod remaneret dividerem, et sic a me liber abscessit.

Et hec conventio ac diffinitio facta fuit ante ecclesiam in Acle coram hic nobilibus, scilicet presbitero Lasca, et alio presbitero Lasca, presbitcro Prodano, presbitero Picna et Girgi de Tugari, et Draga Nego, et Habraham, et fratre suo Andrea, et omnibus eiusdem loci villanis; ac coram alijs, quos a Spalato mecum duxi, Johanne filio Gastani, Petro filio Salati, et Bilza filio Girdei.

† Post hec vero Miroslavus cum filiis Michahelis a Cedelo quidem et Chualo adversus nostram diffinitionem hane maligno spiritu concitatus surrexit, et non modicam partem de prephato territorio a me subtrahere cepit, a territorio Pribistrio usque sursum ad petram. Unde nos convocatis iterum multis Spalatinorum nobilibus, inter quos etiam Jacobum Marianorum Ducem cum suis militibus ibidem interesse rogauimus. Ante quorum presentia cum prefato decertavimus Miroslavo, ubi et conventionem hisdem monentibus nobilibus cum eis denuo fecimus. Quapropter afirmavit nobis prephatas terras, quas, subtraere volebat, et insuper nobis augmentavit monticellum, que prope petra situm est, et valle similiter incipiente de Saline vsque Satilie, et de Satilie usque ad mare. Et dedimus sibi pro conventione octoginta modia ordei et unum solidum pro fine. Et ipse Miroslavus anteposuit se dicens: Quicumque a modo voluerit te de hoc requirere, ego me omnibus me pro te opponam. Actum ante notitiam horum testium, Ducis videlicet iam dicti, et sui Resari Savide, ac ceteris militibus eius, et Dragisani filij Semiani, Girgi de Tugari, Habraham et fratrum eius, Jadreio, Dabrovito setnico et Semidrago, et frater eius Vilcizo, et alter frater Basili, et Draga Nego duornico, et frater illius Boledrugo, Formini Spalatini qui et Busica, presbiteri Petri Piseniza, Formini Platimisse, diaconi Duymi Boce, Grubiti Zune, Prodani et diaconi Dabri et aliorum multorum.

† Nam post multorum annorum curricula decidi in infirmitate, ut nulla spes evadendi esset, ideo votum vovi in ipsa infirmitate, ut si ego convalescerem de infirmitate, in prefata ecclesia Petri Apostoli ibi me totonderem, et habitum Beatissimi Benedicti reciperem. Igitur dispensante Diuina clementia surrexi de lectulo, et consilio et de adiutorio Laurentii Archiepiscopi ceterorumque clericorum in supra nominata ecclesia domnum Gregorium nostrum nepotem Abbatem ordinavimus. Et hoc quod vovi auxilio Dei adimplevi. Set cum cepimus edificare domus, quas necessarie erant fratribus, aminiculo Dei consumavimus. Quapropter consilio memorati Abbatis aliorumque fratrum voluimus in nominato monticellum, quod comparavi a Miroslavo et a filiis Michahelis, vicum construere nostris famulis; ceperunt Vilkiki, nec non Prodanus duornico cum omnibus Tugaranis causa invidue zeloque diaboli inflammati resistere dicentes: Non licet tibi construere vicum in monticellum, quia nostrum est. Et ego illis: Vallem et montem incipiente ex Saline usque Satilie, omnia mea sunt, quia emi a Miroslavo coram idoneis testimoniis. Attigit eo tempore venire in nostris partibus Slavizo Rex et Petrus Banus, nec non Sarubba causa discordie, que erat inter Slauzo et Lubomiro; unde vocaverunt nos ante hos nominatos viros omnes Tugarani, residentibus in ecclesia Beati Petri, que sita est in Olmisi, scilicet coram Slauzo, nec non Petro et Sarubba ceperunt altercare nobiscum, et ita nobis indicaverunt, ut ego vocarem tres meliores ex prefatis testimoniis, videlicet presbiterum Petrum Piseniza, et Forminum Platimisse, nec non diaconum Duymum Boce. Igitur habii Spalatum, mecumque adduxi eos, et ad nominatas petras ascenderunt, et ita ut suprascriptum est, quia monticellum et vallem, et incipiente a Saline usque ad viueam Tilstocosse, totum nostrum esse testifieaverunt, coram Dabro diacono filio Bili, presbitero Runtino, Duymo filio Jezamoza, Oliverio, Rugata, Ulcina, Damanego, Dabro, Petriti, Kerna de Tugari, Tragana Tilstocosse.

† Et alias terras ultra torrentem comparavimus a Juanizo pro I sol. et pario de sola pro fiue coram Nycola et fratre suo Girgi.

† Et comparavimus terram aliam a Dobrovito et filio suo Dedomiro, que est supra terras Sancti Stephani sub rupe, que vulgo dicitur Lao pro VI galetas vini et media pro fine, coram presbitero Urso et diacono Dabro, Johanne Mesagalina et Petro Carboni.

† Adhuc comparavimus promunctorium qui dicitur Pissi Rit a filiis Stephanizi, Petratia et Sdedrugo pro III soli. et duobus pariis de solis pro fine, coram Mesagalina et Petro Carbone.

† Ibidem prope vinea Nycolay comparavimus vineam a Girgi fratre Nicole pro II sol. et I modium frumenti pro fine coram Gregorio Cimpli et Johanne Cotini.

† Ibidem comparavimus vincam a presbitero Sancto Maximo pro I soli. et II argenteum pro fine coram Micha Masitulo et Andrea Detugari.

† Comparavi terram a Zulo infra nostras terras pro I soli. et II stara de sale pro fine. Presbiter Madius Barbazani testis.

† Emimus terram de Juanizo iuxta terram supranominati Zuli pro IIII modia de grano et medio pro fine; ante presentiam horum testimouiorum Paulo Acina, Fuscopece filio Minya.

† Adhuc quoque comparavimus de Zulo terram prope meas terras pro III stara de grano, et alias de ipso Zulo emi terra subtus terras Sancti Maximi pro VII galetas vini et I prandium pro fine. Presbiter Gini, Pradano frater de Marco testes.

† Et comparavi de Zuli supra terras Saneti Domnii, secus meas terras pro IIII caseis et IIII panibus pro fine; filio Calendulo, Zanni testes.

† Emimus terram, quae pertinet ad Cozzinzani iuxta territorium nostrum Debozza; et de fratre eius; et de totis parentibus eius pro I pinguissimam porcam et CCC cepas pro fine; ante hos testes Boledrug, Pradano filio Semidrago, Boiano fili Setnico, Beza, et frater eius Vilcanus.

† Ego Petrus comparavi terram in die Sancti Benedicti de Drugana, et de fratre eius Bolano, terra quae fuit de Sancto Maximo, infra territorium Sancti Petri. Nam prefatus Drugana et Bolana mutaverunt suam terram a Sancto Maximo quae habuerunt sursum, et mihi ista deorsum vendiderunt pro IIII soli et I modio de sale pro fine. Presbiter Johannes Raguseus testis; Anastasius presbiter testis; et alius Johannes testis, Johanne filio Paulelle. Isti sunt testimonia Raguseorum: Sabatius subdiaconus filius Cepuci, Velconiza filio Dabraza testes; Andres presbiter, et Dretillo celararius testes.

† Et alia terra comparavi de Bolano filio Dabrovito supra terras Sancto Maximo pro II soli et I modio de grano pro fine. Duornico Dragonego, et Johannes Calendulo filio testes.

† Et emi tres pezze de terra supranominata terra de fratre eius Dragano pro I modio frumenti et II stara de sale pro fine. Dragonego duornico testis. Ibidem comparavi terra ubi dicitur grebeni de filiis Semidragi, Pradano et Drugana pro XX vellera ovium et II pro fine; Ursane filio Juncte testis. Et omnes terras, quae habuerunt supra grebeni, totam comparavi a prenominatis fratribus pro I soli et II vellera et tres cubiti de lenzo pro fine Ursana Juncte testis. Dragonego testis.

† Et emi a Vilkizo avunculo Prodani terras, incipiente a terras Dragane usque ad terras Zurili, et usque ad terras Vitaze quae sursum sunt pro V modio frumenti et medio, I caseum pro fine, coram Dranego duonrico et Calendulo. Ibidem emi terram Devitaza supra ipsas terras pro III modio frumenti et medio, et I caseum pro fine. Magister filio Calendulo, et Boledrugo et Zuli testes.

† Et emi tera de Zurillo, et de filio eius Dabriki pro I sol. et II galetas vini pro fine, coram Girdana Tilstacossa, et Draganego duornico.

† Et alia terra comparavi ab ipsu Zurillo in loco ubi dicitur arca supra terras Sancti Stephani pro VII galetas vini et mesa pro fine; filio Kalendulo et Bolledrugo, nec non Jadrei, qui fuit a Casaro testes.

† Comparavi vineas de Draganego vites et terra pro XI soli. et I modio sale pro fine, coram Girgi, Abraham, et setnico Dabravito.

† Et de ipso Dranego comparavi alia terra Abrestani pro I sol. et I ovis pro fine, coram Semiano et Girgi.

† Comparavi terra Comucla Lonesa iuxta meas terras de Manizo pro inedio sol. et I capra pro fine, coram filio Dragisani et Draganego et filio Calendulo.

† Et emi terra a Grubizo aurifico, incipiente de Stilbiza, usque deorsum ad terras Prioris Tragurii, coram nostro Abbate, et presbitero Paulino et filio Calendulo, et Zurillo pro III capras et I modio frumenti pro fine.

† Et emi de consobrino suo Zura aurifico ibidem iuxta eum pro I modio ordei I caseum pro fine, coram Draganego et Zuli.

† Et emi vinea de Dabressa sursum iuxta Boledrugo pro IIII sol. et I modio salis pro fine coram Girgi.

† Comparavi de fratre suo Martino vineam quae est Asurbo pro I sol. et I modio salis pro fine coram Girgi.

† Et emi terram a Prasizo quae fuit avio meo Michaza, quam vendidit uxor eius; et ego redemi eam ab illorum nepotibus, qui eam comparaverant; videlicet a Uraseana et de consobrino eius Velcai, et Michazza filio Jadrei pro X sol. et II argentei atque II galetas vini pro finc; coram Osrizzo podsuppo et Togedrago cluzaro, et Villana bravaro, Petrana scurpunne, Balla, Duymo, Dragavito.

† Adhuc quoque comparavi terrara supra Salona, ubi dicitur asuatizo de nepote Deuale pro V sol. et medio pro fine, coram Sinize et Rarara.

† Deinde comparavi locum in Salona a Gribiza nepode Baaz pro II sol. et I modio de sale pro fine; ante presentiam Jacobi Morslici et sue uxoris. Et in ipso loco statui molendinum. Et in ipsa domo prefata emi locum de filio Ervizo Nesnu, et de nepote eius pro II sol. et meso et I galetas vini pro fine; coram eidem Jacobo Marstico, Veliaco cum filio suo, Gregorio podsuppo, Ucha cotino. Deinde post multos annos insurrexerunt contra me nepus suus, et filius Vilcane Bravari Johannes, volentes per iniustitiam tollere prefatum molendinum. Unde preiudicavit eos Vilcana Bravare ita dicente: Fili, sine requirere prefatum molendinum; quia prave illum requiris. Nam ego scio quod pretium tollit exinde, et pretium dedit Ciclae pro servitute sua; coram presentia Dobromiri fili Saraceni, et filio tripuni Zurra Privet Dedo.

† Deinde comparavi similiter in ipsam domum locum de Vilcano filio Martino Locardo pro II sol. et I modio de sale pro fine; Formino Platimissa et Benedicto Orbazai, atque Vicha testes.

† Et emi in alio loco quarta pars de memorato loco de Semina, et de fratre eius pro II modio de grano et medio, et mesa galeta vini et III pani pro fine coram Alcina, Trutullo et Petro Demuto, et Zanni Demaraldo.

† Et emi quarta pars in ipsum locum de Drasizo Filiastro de Crasano pro I sol. et mesa galeta vini pro fine, coram Formino Platumissa et Benedicto Orbazai.

† Denique comparavi medietatem de ipsum suprascriptum locum a presbitero Veterano qui cantat missam in Sancto Joanne acrem (v. arcem; így) pro II sol. et I galeta vini pro fine coram Prodano nepus de Mattana, presbiter Marco, diaconus Dabro, Duymo Detule testes.

† Adhuc vero comparavi servum nomine Cyprianum cum filiis et filiabus et vincis quae sunt super callem sub ecclesia Sancti Maximi pro fine.

A Nycola pro XV sol. coram Petro Cegaila, Johanne Deporta, Dabro Laudula, Fusco Pucipani. In eadem ecelesia dedimus servum nomine Nycolaum cum uxore sua Dabrina, cum filiis et filiabus, ac vineis suis, quae iuxta vineas Cypriani, quia comparavimus illum a fratre suo Girgi; nam prenominatus Nycola sit in ipsa ecclesia; coram Lucaro et aliis multis. Dedimus illum per manum suo fratri Girgi prenominato coram Stephano Cupano, Formino Platmissa.

† Comparavi nomine Negozai a Duymo filio Stresinna pro. VI sol. pro fine coram Fusco Tiberi et Drago Muti. Similiter comparavi servum nomine Dragaza a presbitero de Orechoa pro V sol. coram Basilio Stasucco et Lampredio Cybriulo, cui et C pecora et II vacce atque par bouuum (így) dedimus ad opus eiusdem ecclesiae, et sit ibidem.

Emimus puerum adhuc paruum qui nuncupatur Slobba a suo genitore, quem studio litterarum erudiri fecimus, quemque libertavimus, et usque ad presbiterii honore subfecimus ad eiusdem ecclesie opus, ibi illum perpetuo manere fecimus. Et dedimus Petrum Dracculum, quem comparaui a Catarinis pro III sol. Comparavi Zorgi Dracculum a Bartholy setnico pro VIII sol. coram Archiepiscopo et Johanne capellano pro fine. Comparavi servum Andriulum nomine, quod dedi patri suo XL sol. ad laborem, et non habenti unde reddere, tuli prenominatum filium pro sol. Compara - - - pro I sol. et I staro de grano pro fine in tali pacto; ut si daret servum similem sui, liber abscederet; sin autem, in perpetuum fieret ecclesie servus; coram omnes fratres, et coram sorore sua hoc firmatum est. Denique comparavi servum nomine Pribilum ex Olmisanis pro IIII sol. de preda et gradinna. Comparavi servum nomine Bolezzo filio Ulasizo de preda et ex desa pro VII sol. coram omnes monachos. Ad hec comparavi servura nomine Dragadet de Gurgi filio Berivoy pro uno mernico, qui fuit manupresso de Ludino, et ipso mediator ex servo. Denique comparavi servum nomine Dedona cum filio de mulier Casari et de filiis suis pro III solidis pro fine ante ecclesiam, et coram omnes monachi et omnes Tugarini. Adhuc quoque comparavi servum nomine Maracus de Radaslavo de Narento pro I caballum pro fine. Comparavi servum nomine Vilcota, quod dedit mihi Tollanus pro servum, quem furavit Mirusclavo pater Tollani per manupriso, coram Bartholy setniquo. Comparavi servum Radovano nomine, et compisanis, pro X soli., et Dedullum per manum ad Ursanum de Sirnounyze. Denique comparavi servum filius Mirane, et dedit michi per se puerulum nomine Bratessa coram Brano iupano et filio eius, et prenominatus filius Mirane per manupriso. Et emi seruum nomine Nycola, et soror eius nomine Marina, et monacho Sancti Bartholomei pro III sol. pro fine. Comparavi servum nomine Desinna de Micha Tigala pro VII sol. pro fine per manupriso pater suus Vilconiza coram Sarubba iupano, et Gregorio scafiule, et Nyciforo filio Telina. Denique comparavi servum nomine Lubizo de Gruba filio Purci pro I ancilla et I serviolum rogante me patre suo ut illum redimerem, coram Marslico Rusino et Grubizo suo consobrino, pater vero suus per manupriso et mater, ante presentiam horum testimoniorum Duymo de Frenine, et Vilkiki, et nepus suus Pradano, et omnes monachi. Comparavi servum nomine Raccana, qui fuit Usemiro de Subbenzani pro III sol. pro fine. Comparavi Lutizo servum, nam ipse Lutizo mihi debebat III sol.; non habenti unde redderet, dedit se mihi servum coram duo filii Ededrago et Stiglizo. Comparavi servum nomine Perriuna pro II sol. pvo fine. Dedit Zacharias filium suum Chudali nomine, ut esset servus Sancti Petri pro III sol. pro fine. Et Raccana similiter dedit filium suum Belatiza in prefata ecclesia in sempiternum. Denique Dabressa dedit filium Strosit in memorata ecclesia, ut esset servus in sempiternum. Comparavi servum nomine Velcoz de Nebistan pro II sol. pro fine. Utecha et duo filii sint similiter in ecclesia Sancti Petri. Porcarus similiter se dedit in nominata ecclesia, eoque illum curavit Decara Abbas cum magno dispendio, quam habebat in capite. Comparavi medium molinum de Brataza fratre Zezani, quem dedit Crivali Rex pro XXV cubiti de lenzo et I galeta de vino pro fine, coram Madio longo et Formino salato, et alium medium fuit de Sancto Petro, dedit illum mihi presbiter, et omnes servi Sancti Petri, ut illum laborarem, ut fieret medietas mihi, et alia medietas illis, coram duo filii Cacaunti, et duo filii Rivelli.

Omnia ista, queque prelibata sunt, volumus in sempiternum ecclesiam habere; nostris autem filiis ad regendum hec omnia committimus; sed tali modo, ut que ibi sunt oblata, regant, custodiant, conservent, et ab omni perturbationis incursu defendant; cotidianum ut habeat officium; elaborent non ad opus suum, sed ad ecclesie, et ibi servientibus illud custodiant. Quodsi, quod absit, aliquis eorum aliter, preter quod precipimus, egerit, ut ad suum opus illud retinuerit, iratum habeat trinum et unum Deum, et maledictionem CCCX et VIII sanctorum patrum consequatur, et in perpetuum nostram possideat maledictionem.

† Memoratorium facio ego Brana, una cum filiis meis, videlicet Dragus Prior Tragurinus, nec non Ulcina, de terris, que sunt a Sekyriza subtus Stilbiza. Volumus et confirmamus, ut sit in monasterio Sancti Petri principis Apostolorum pro remedio anime nostre, meique viri, nec non filiorum meorum. Quodsi, quod absit, aliquis preter quod precipimus egerit, iratum habeat trinum et unum Deum, et nostram maledictionem consequatur. Hec oblata sunt coram Duymo Priore, et Georgio Usdischa, et omnes monachas (így) Sancti Benedicti.

† Brevem rccordationem facio ego Rusinus, qui et Morslici de terris, quae sunt in Tristenico; pars, que mihi contigit, volo et jubeo, ut sint in monasterio Sancti Petri pro remedio anime. Nam si quis eam subtrahere, iratum habeat trinum et Deum, et meam maledictionem. Oblata sunt autem hec coram Preda filio Stepaniti et Dragisse.

Denique post mortem prefati Marslici venit uxor eius et affirmavit, prefatas terras coram presbitero Vilcana et filio Milese, et Rusello filio Sovine, et Desmiro filio Drevaro, nec non Deviano.

Postea venit Slaviz Rex, et corroboravit prenominatas terras coram Petro Bano, et Sarubba jupano, et Ded filio Elimini, et Vulcano setnico, et Lucano filio Bavaro, et Zurra filio tripuni, presbiter Panesa, Budimir tapeiza, et presbiter Vilcano. Ibidem Slaviz ante eosdem testes, sicut partem fratris sui affirmavit, sic suam partem, que ibi habebat in eadem Ecclesia pro remedio anime sue, nec non suis fratris perpetualiter contulit.

Denique ego filio Draganego Prodano offero terra supra saline in monasterio Sancti Petri, quod mihi precepit dari pater meus pro remedio anime sue coram avunculo suo Nicla, nec non eiusdem Ecclesie Abbate.

† Post hec vero in ipsum monasterium Paulus et Petrus filii Palundunzuli, fratrique nostri abbati dederunt terras pro remedium anime sue. Imprimis Azunano vineam, et aliam in Calmito supra vineas Petracea, et vineam a Sancto Ysydoro, et vineam a Ballo et a Sanicto Casiano vineam, quam habuit impignatam Susazo pro IIII sol., et a Sancto Casiano agrum, in Spalazulo vero II petie, de terra Aspinunti quoque I agrum, et medietatem de domo in Spalato que fuit de Anzulo. Ista omnia suprascripta dederunt pro medio anime sue, et quartam partera de terra eorum.

† Comparavi curtem in Brazza Detessen, Pupazuso, Agomilie omnes agros et vineas coram omnibus insilanis.

Comparavi vineas in Tonico de Cipriano, et aliam comparavi vineam ab ipso Cipriano, ad viam que ducit ad vicum pro IIII sol. pro fine coram Usemiro.

† Et emi terram ubi dicitur Apraszo, que fuit avio meo Michazzo, quara vendidit mulier eius, et ego redemi eam ex illorum nepotibus qui eam comparaverunt, videlicet a Vrascana, Matazza, et de consobrino eius Vilcai et Amichazza filio Jadrei pro X sol. et II argentei ac II galetas vini pro fine, coram Astrizo podsuppo et Togedrago cluzaro, et Vilcana bravaro, Damiano filio Matana, Petrana filio Scurpune, Balla, Duymo, Dragaviti.

Post hec vero Suinimir Rex dederat Stresi avun-culi sui totas terras, que erant in Masaro; et incipiente a Salona usque Biaki, ut ipse tolleret tributum ab eis. Denique volebat mihi per vim tollere memoratam terram, ita dicendo, quod essent Regales. Nam ego statim ivi ad Suinimirum in Subencio, et duxi mecura vendicatores terrae, et - - - - recta, quod ipsa terra non esset Regalis, nisi eorum, qui eam vendiderunt; tam de ista terra, quam de illa, quam comparavi in Uranna Acillava niuva. Unde mihi confirmavit praefatus Rex nominatas terras, ut nullus deinceps querimonias faceret, et etiam maledictionem dedit omnibus, qui eam quesierint, ante Laurentium Archiepiscopum, Abbatem Sancti Bartholomei, Duymum priorem Abbatem Sancti Stephani, Dabrum Platichlebi, et Jacobum Marslicum, Davarado duornicum, Ulcina sagorsticum, presbiterum Petrum cardinalem, Johannem capellanum, Duymo podsuppum.

† Ad hec emi terras a filiis Viseni Desizo et Boydano, et aliis fratribus, in loco ubi dicitur Podsplize, cognomen to Mirizo, terra et silva, et petras, totum quod est in Mirizo pro VI sol. pro fine et medium besvetie, coram his testibus, presbitero Dabro filio Telina, diacono Micha Jurre filio, diacono Cernata filius Pradani Pecce, diacono Dabro filius Petrici, Ulcina filius Climini, Grubo filio Bipirelle, Paulo Acina, Drase et Gauzulo nepus Zune, Stano filio Petrici. Et ego Diti filius diaconus Dabro sicut audivi a prefatis testibus, sic scripsi.

† Denique emi de germano pro nepote Tamali tertiam partem ecclesie Sancti Martini que est sita in monte grasso, et totas terras, que pertinent de Tamali pro III sol. et medium pro fine, coram his testibus, Nyciforo nepote Cini, Gauzulo filio Scanacani, et Cegayta, Trunzanni filio Rugate, nec non Paulo Acina, Dominicus Abbas Sancti Stephani, Johannes filius Putipani, et Sennica atque Eicla.

† Emi vineas de Vilcumiro fratre Prede subtus ecclesia Sancti Maximi, que fuit Arabizo pro XII galetas vini et I porca pro fine coram germano Tamali et Paulino monacho et ceterorum monachorum.

† Post hec vero emi ex Girdana medietatem de vinea que est ubi dicitur Imbresti, totam sibi pertinet, pro I soli, et medium pro fine modium de grano, coram Zirnugo et Cloni, Miro fratre Grubti, et Vitan fratre duornico, et Abbas cum suis monachis. Et ego Dabrus diaconus sicut audivi ex memoralis testibus sic scripsi.

† Denique emi de muliere Beneda, et ex filiis suis vinea, que est subtus Sancta Maria, que vocatur Nache prope mare pro I modio de grano, et I staro pro fine. Girdana et omnes monachi testes.

† Comparavi filia Scarane cum filio suo Nadeia pro I sol. et II stara de grano pro fine, Pradano duornico et frater eius testes.

† Post hec emi mulier Nevadi cum filio suo Nadeia pro I sol. et I libra de lino pro fine, ante Pradano duornico et fratre eius, et Boledrugo de Nacle, et Kerni de Nigar cum fratre suo Belata, et Girdana. Ego Dabro diaconus scriptor sum et testis.

† Ad hec comparavi mater Striani de Cirnecha filio Prioris pro III soli., et filiam comparavi de Longobardis pro X soli, in tali tenore, ut sint omnes fratres et sorores in servitute. Duymus Prior et filius eius testes.

† Erni de Bratizo filio Chudina vineam et agrum a Bresti secus me pro IIII galetas de vino et media pro fine. Cirnotta et presbitero Cechizo, et diaconus Stephanus testes.

Brevem recordationem ego Petrizo facio de conventione, quam feci cum Ludino filio Miroslavo, quando illum retinui Spalato apud me. Nam dimisi sibi duos servos et trecentos porcos tali quidem tenore, ut si deinceps mihi faceret aliquod damnum, isti parentes eius, scilicet Vilcano de Goynego, et Branizo, et Vekero, et Jerislavo, et Slavizo frater eius, et duo nepotes filii Casari, et omnes parentes iuraverunt, etiam ipse Ludinus, ut mihi componerent damnum prenominati parentes, insuper et Nepta dedi ei baptizare. Post hec habii ad monasteriam. Set ipse non quievit facere mihi damnum; venit et devastavit totam villam meam, cepit quatuor servos et duas ancillas, et patrem ancillarum flagellavit usque ad mortem, et cepit duos optimos equos, et unum mulum, et tres boves, et due vacce, et quinque tele de sagis, habentes unaquaque viginti cubiti, et quatuor bela, et novem camise, et una racana, due cucure, et quatuor spate, et quinque para - - - et duodecim marre, et sex vomeres, et quinque delatoria, et sex saga, octo pulatoria, et duodecim sicli, et sex porcos. Post hec habii ad prenominatos parentes eius, videlicet et per manuprisos ita dicendo: Reddite michi damnum que fecit vester consanguineus. At ipsi responderunt: Verum est sicut tu dicis; jam uos te rogamus, ut accipias totara hereditatem illorum, que pertinet illis ex suo patre. Set ego nolebam, nisi michi vinxeritis terra Abelay, que terra incipiente a muris usque ad meas terras, quas emi a Tomizay et de fratre suo Sbinna. Denique dederunt mihi totam hereditatem ipsorum, et ipsa terra Abelay ante presentia horum testimoniorum; presbiterorum Joannis Kernemica de Suliza, Michune monacho; Savida, Uratinna, Demalla. Nam ipsi prenominati testes, presbiter Johannes, et filio Suliza, et Savida, et filio Malla Uratinna ambulaverunt per totas terras, quas michi dederunt parentes illorum. Postea ivimus Araccinico, et dederunt totum quod est in Raccinico, et in Jessemeno totas vineas, et ubicumque que pertinet illis. Post hec dicebat Susalo de Bilsoy, quia non est verum, non dedit Aracinico. Set prescripti testes testificaverunt in Clisa coram judice, Volenno, et Ulcina filio Bravari, nec non et Ulcina de Stresazza, Tessenno de Sittimiro, Tomidrugo filio Naiesda, Dimitrio filio Slocolle; quod Racinico, et omnia que illis pertinent dedimus in sempiternum.

Denique emi terra de Tomizay et de fratre suo Sbina in loco ubi dicitur Abelay, ex uno torrente usque ad alium pro trecentos vellera de lana, et quinquaginta dedi eis pro fine, Et eodem die comparavi de Vilemiro et de fratre suo Preda curtem in Sirnouniza, et vinea in Peruno pro uno equo; ante presentia horum testium, presbiter Vilcana, Teodorus Pudisini, Savida et filio Malla, et filio eius Cernugnuo, et omnes parentes eius. Et comedi cum prefatis testibus unam porcam, et unum modium de farina, et duodecim galetas vini in loco ubi dicitur Acobilabe. De duabus emtionibus isti prenominati sunt testes; et de Tomizay et de Preda.

In Christi nomine et eiusdem Incarnationis millesimo octogesimo, Indictione vero octaua. Temporibus quoque domini Laurencii venerabilis Archiepiscopi Spalatine Sedis, Regis Croatorum Suinimiri, nec non Volize Prioris. Ego Petrus Cerni qui et Gumay filius, una cum uxore mea domina Ana dedimus omnes terras, que sunt in Bilay, incipiendo a muro qui est supra mare, et ad alium murum, ubi fuit pons ad amentem (így, talán amnem), qui vocatur Gargene, et usque ad aquam, que vocatur Cripoanne, et inde ad alium torrentem; et inde versus mare ad murum pristinum.

Et ego Isac Habas Sancti Stephani hoc scripsi.

(Ezen okmány rövid kivonatát Farlati közli Illyricum Sacrum III. köt. 154. l.; egész szövegét Carrara Ferencz tette közé, Archivio Capitolare di Spalato, Spalato 1814. 51. sköv. ll.)