024. Zvojnimir horvát-dalmatiai király Lőrincz spalatoi érseknek a putaloi sz. György templomát adományozza. 1076.

In nomine Sanctae, et Individuae Trinitatis.

Ego quidem Svinimir Chroatorum atque Dalmatinorum Rex residente me in Regno meo, anno Dominicae Incarnationis M. L. XXVI., Indictione vero XIV., die IX. mensis Octobris, ac Divina gratia confortante, suffragantibus meritis Beatissimorum Martyrum Domnii, et Anastasii, ob quorum reverentiam, et devotum amorem Venerabilis Praesulis mihi spiritualis patris domini Laurentii Ecclesiae Spalatensis, in qua eorum corpora requiescunt, per praesentem paginam do, et confirmo eidem domino Archiepiscopo, et suis successoribus, ac ipsi Ecclesiae suae in perpetuum Ecclesiam Sancti Georgii de Putalo cum toto territorio suo a rupibus montis signatis ex utraque parte usque ad mare, juxta confirmationem Regum praedecessorum meorum, videlicet, Tirpimir, et Mucimir, ut in ipsorum conscriptis paginis vidimus contineri, cum servis, et ancillis in eodem ierritorio positis, seu in eodem territorio in posterum residere volentibus, ita tamen quod - - - dominus Archiepiscopus, ejusque successores temporaliter, et spiritualiter merum dominium - - - - - - - - - - - - in ipsa manentibus villa, et eorum bonis mobilibus, et immobilibus - - - - - - - - - praenominata Spalatensis Ecclesia perpetuo possideat pacifice, et quiete. Nulli igitur liceat hanc paginam nostrae donationis, et confirmationia infringere, vel turbare. Si quis vero attemptare praesumpserit, trinum et unum Deum iratum habeat, et maledictionem CCCXVIII Sanctorum Patrum incurrat, et aliorum Sanctorum, ac cum Juda proditore in inferno damnetur aeterno supplicio. Acta sunt haec in praesentia horum servorum Dei, videlicet Stephani Episcopi Jadertinae - - - - -

- - Episcopi Ch. - - -

Gregorii Episcopi Arbensis.

Theodosii Episcopi Belgradensis.

Basilii Episcopi Absarensis.

Formini Episcopi Nonensis.

Joannis Episcopi Traguriensis.

Et Dabri Abbatis Sancti Stephani.

Nec non Comitum et Baronum.

Dominici Tepsii Curialis Comitis.

Kirne - - - Comitis.

Dobrizi Comitis Cleunensis.

Pribino Cetinensis Comitis.

Lubimiri Comitis,

et aliorum nostrorum Comitum, et Baronum, ubi fuit fidelium maxima congregatio. Pro quibus omnibus, et singulis perpetuum robur habentibus, atque tenentibus, praesentis privilegii paginam nostri sigilli charactere feci muniri.

(U. o. III. köt. 147. l.)