020. A keszeni község Sz. Mihály monostorának Sansigóban a neumei szigeteket adományozza. 1071.

Anno ab Incarnatione Domini Nostri Jesu Christi MLXXI. Indictione nona. Tempore Crescimiri Dalmatinorum et Croatorum Regis, et Dragi Arbensis Episcopi. Nos denique Kesensis Communitas; quia Deo et monasterio Sancti Michaelis de Sansigo in primordio aedificationis ipsius monasterii occulte et aperte offendimus; et quia Deus sua misericordia nos per revelationem Sancti Nicolai visitavit, quod strages, qua deprimimur, ob id super nos devenisset; commumi consilio pro emendatione mali facti, quod fecimus, donamus nostrum monasterium Sancti Petri de Neumis insulis monasterio Sansivoco cum suis utrisque insulis Neumis et eorum pertinencijs, et cum decem libris ecclesiae, et tribus aratris boum, et duabus campanis, et CCVI ovibus, et XVIII iumentis, et quinquaginta vachis; pristinum vero rogamus dari Manzolino Arbensi Comiti, qui noster est. Quae omnia volumus, ut dictum Monasterium Sancti Michaelis, excepto nominato pristino, habeat, et jure haereditario id perpetuum possideat. Salva tamen justitia Arbensis Episcopatus. Ego Masolinus Arbensis et Kesensis Comes testor et me subscribi iussi. Ego - - - dono et subvolo et subscribere me rogo. Ego Dobrogost banc donationem esse volo. Ego Petrus dono et volo. Ego Duinus Valastelin dono et volo. Ego Stanimir dono et volo. Ego Perlug dono et volo. Ego Subdimir dono et volo. Ego Paulus dono et volo. Ego Culiamir dono et volo. Ego - - - dono et volo. Ego Bastian dono et volo. Ego Stoian dono et volo. Ego Gostime dono et volo. Ego - - - dono et volo. Ego - - - dono et volo. Et omnes quotquot sumus, hanc donationem volumus esse in perpetuum valituram.

† Et ego Dragus Arbensis Episcopus notatae interfui donationi et salvo jure nostrae Sedis assentio. Et hoc privilegium fieri jubeo, in cuius Diocesi donante donata sunt.

Ego Martinus Diaconus examinator manum misi. Ego Martinusius de Slovigna examinator domini Comitis Marchi Michaelis et eius Curiae examinavi.

(Farlati Illyricum Sacrum V. köt. 229. l.)