018. A bakonyéli apátság birtokállapota szent István király adományozása alapján. 1036.

Item Registrum super possessiones Monasterii Sancti Mauricii de Beel in Bakonio sitam, et tributis cum quibus dotauit eum Sanctissimus Rex Stephanus in in priuilgio manu sua scriptum.

Item dedit tributum in foro Zil et de portu Arpas in Raba, hac Ecclesia non possidet; de foro et de portu in Kamarin omnino dedit, tamen nunc nisi terciam partem dant.

Item dedit duas piscinas in Draua cum piscatoribus, quas ecclesia minime possidet, nec est in dominio.

Item in portu Madasa dedit liberam piscacionem, que wlgo tania dicitur. Preterea statuit, vt in Zeliph detur septimus piscis vsonum.

Item oe piscina Nandor in Tyzia dedit septimum vsonem aut septimum annum ad piscandum. De fructibus vero arborum, que ibi sunt, dedit septimam partem. Piscinas autem Thenerere dedit totaliter. Has omnes piscinas cum piscatoribus suis dedit Beato Mauricio. Do istis omnibus nichil possidet Ecclesia.

Item dedit possessiones videlicet Arpas ct Mogas, quas non possidet Ecclesia.

Item possessionem Nyma omnino dedit cum montibus, terris arabilibus et pratis satisque (Rex Rela fuit in Beel et villam Nywl Ecclesie de Beel de nouo restituit; litterae sunt emanate super hoc in Porwa.)

Item possessionem Paloznak similiter omnino dedit cum montibus, terris arabilibus et pratis sufficientes, de quibus nichil possidet Ecclesia, nisi duas curias (így), decimas frugum et vinearum recipiet Capitulum Vesprimiense minus juste et indebite.

Item Registrum super possessiones Sancti Mauricii de Bel in Bakonio sitam, cum quibus dotauit eum gloriosissimus Rex Ladislaus cum optimo priuilegio suo.

Item primo dedit possessionem Kethel-laka, quam possessionem non possidet Ecclesia.

Item dedit villam Endree pyspuky dictam, quam non possidet Ecclesia.

Item dedit possessionem Sancti Saluatoris penes Morosiam, quam non possidet Ecclesia.

Item dedit possessionem Kyguis, quam non possidet Ecclesia.

Item dedit possessionem Varadi, quam non possidet Ecclesia.

Item dedit possessionem Dynna, quam non possidet Ecclesia.

Item dedit possessionem, que dicitur Andree Episcopi in Fewldwar, quam non possidet Ecclesia.

Item possessionem Scewlews vyudovna dedit, quam non possidet Ecclesia.

Item Registrum super donacionem Andree Regis quibus dotauit monasterium Sancti Mauritii in Bakonio sitam.

Item Andreas Rex dedit monasterio sancti Mauricii cum priuilegio pendenti sigillo suo in omni penthecosten triginta marcas puri argenti vel in equilantibus persolvere, de quibus nichil dant Ecclesie.

Item Registrum super donacionem alteri Andree Regis cum quibus dotauit monasterium Sancti Mauricii.

Item dedit in Zaloko in quolibet anno triginta marcas denariorum de quibus nichil dant ecclesie.

Item Registrum super donacionem Geyse Regis cum quibus dotauit monasterium Sancti Mauricii in Bakonio sitam.

Item dedit possessionem Saar quam non possidet ecclesia.

Item dedit possessionem Heghcasum quam non possidet ecclesia.

Item dedit possessionem Thewel, quam nou possidet Ecclesia.

Item dedit possessionem Nerethe, quam non possidet Ecclesia.

Item dedit possessionem Heney, quam non possidet Ecclesia.

Item dedit possessionem Wgh cum piscina et molendino, quos non possidet Ecclesia.

Item Registrum super possessiones monasterii Sancti Mauricii in Bakonio sitam,

cum quibus possessionibus dotauit Rex Bela.

Item dedit primo possessionem Zalmad, quam non possidet Ecclesia.

Item dedit Noztup; ibi non possedit plus nisi tres curias, alii alienati sunt ab eo.

Item in predio Thes dedit terram ad vnum aratrum, quam non possidet Ecclesia.

Item in Zon dedit terram ad vnum aratrum, quam non possidet Ecclesia.

Item in predio Zelch dedit terram ad duo aratra, quam non possidet Ecclesia.

Item in predio Vindorna dedit terram ad tria aratra, quam non possidet Ecclesia.

Item iuxta lacum Balatini in Kayar dedit octo condicio nales homines, quos non possidet Ecclesia, sed fecerunt se esse nobiles.

Item in Vertus dedit terram ad vnum aratrum cum duabus vineis, quam non possidet Ecclesia.

Item in possessione Chepel dedit terram ad tria aratra et tres vineas cum vinitoribus, quos non possidet Ecclesia.

Item Kesla Regina dominica Miseracione, quc me volente et Stephano Rege Sancto Mauricio contulli in Transsiluanis partibus villam Lapat et villam Ebon et in Mana dedi octo vineas cum totidem vinitoribus; dedi eciam Sancto Mauricio Balamadh cum piscinus, terra sufficiente et feneto.

Item dedit eciam vnum molendinum sub rupe Wesprimiensi.

Item de istis omnibus supra dictum monasterium Sancti Mauricii in Bakonio omnio nichil possidet; tamen omnia jura et jus predictum plene et integre habet.

(XV. századi összeírás a pannonhalmi sz. mártoni főapátság levéltárában.)