016. Péter diákon adománya a spalatoi szent Péter monostora számára. 1024.

In nomine Domini Nostri Jesu Christi. Ego Petrus Diaconus pauca quaedam ex omnibus bonis meis dono tradoque Monasterio Sancti Stephani Protomartyris, in quo, si Deo cordi fuerit, Divino obsequio meipsum addico, et devoveo. Itaque Divino afflatu, et conjugis meae permissu, nec non de consilio matris meae, et Reverendissimi fratris mei domini Martini in hoc coenobio monachali militiae nomen dedi. In quo cum haud multo post in gravem morbum incidissem, me, ut optabam, solemni consecratione initiavit Venerabilis dominus Urso Abbas, quo cum omnibus fratribus praesente hanc donationem feci. Primum jubeo ex portione bonorum, quae mihi obtigerunt, calicem argenteum cum patena fieri ad Dei cultum, et sacrum ministerium. Deinde monasterio tradi jubeo agros in valle positos, quos mihi clericalem militiam inituro mater mea pro patrimonio assignavit. Caeterorum bonorum meorum haeredem instituo filium meum, si mihi superstes fuerit; si autem Deo libuerit eum ex hac vita praeripi, omnia in jus potestatemque transeant ejusdem monaste rii. Si quis hanc donationem irritam facere audeat, in eam Dei praepotentis ira, et tercentorum ac duodeviginti Sanctorum Patrum, itemque duodecim Apostolorum execratio incumbat, et cum Juda proditore ad inferos detrudatur.

Haec acta sunt Paullo Archiepiscopo et Nicodemo Priore, coram his testibus, domino Ursone Abbate, Joanne Taina, domino Petro Macica etc.

Ego vero Stephanus Monachus et Presbyter scripsi, ac testis adfui.

(U. o. III. köt. 118. l.)