014. Arbe sziget közönsége arra kötelezi magát, hogy a velenczei dogenek évenként adót szolgáltat. 1018.

In nomine Domini Dei, et Salvatoris Nostri Jesu Christi, anno ab Incarnatione ejusdem MXVIII mense Julio, Indictione I., in Civitate Arbis. Spondentes spondemus, promittentes promittimus, nos quidem Majus Episcopus dictae Civitatis Arbis simul cum tribuno - - Bellata Priore nostro, una pariter cum Clero, et populo habitante in Civitate supradicta cum successoribus, seu haeredibus ac prohaeredibus nostris, vobis Domino Othoni Seniori nostro Duci Venetorum et Dalmaticorum, et successoribus vestris tributum dare omni anno libras de seta serica decem; et nostrum Missum in Nativitate Domini Nostri Jesu Christi, et si vobis vestrum Missum transmittere placuerit, nequaquam supradictum tributum contradicere debemus per nullum ingenium. Haec autem ut supra leguntur, omnia adimplere promittimus sine omni intermissione, aut aliquo interposito capitulo. Si autem per quodvis ingenium non adimpleverimus omnia, sicut superius legitur in constituto terapore; tunc promittimus cum haeredibus et successoribus nostris vobis et vestris successoribus, auri obrizi libras quinque. Et haec promissionis cartula perpetualiter maneat in sua firmitate. Ego Majus Episcopus manu mea scripsi. Ego Bellata Prior rogavi fieri. Ego Jo. Archipresbyter manu mea scripsi. Ego Marcus Diaconus manu me scripsi. Ego Nicephorus haec rogatus feci. Ego Lampridus haec rogatus feci. Ego Fuscus haec rogatus feci stb.

Ego Petrus Diaconus rogatus a clero et populo conscripsi atque coraplevi.

(Ugyanott V. köt. 226. l.)