012. Pincias és rokonai, bolgár menekültek, az urulkodó családból, Spalatóba sz. Mihály templomát építik. 994.

In Christi nomine Amen. Ab Incarnatione Domini nostri Jesu Christi anno noningentesimo nonagesimo quarto, die vero nona mensis Februarii; tempore quo regnabat sacrilegus et profanus Imperator Stephanus in terra Bulgarorum, in caeterisque regionibus. En ego vir Princius notavi et scripsi ad memoriam posterorum nostrorum, quatenus, nos cum essemus consanguinei Stephani Imperatoris, saepius ipsum propter ejus delictum redarguimus; excaecaverat enim patrem suum, patruum autem nostrum probum dominum Christicolam justum Sismanum Imperatorem. Quapropter nos, fratres ac propinquos suos, ex patria nostra fugavit, et expulit, de terra videlicet Bulgarorum, ex urbe Tarnova; exaltavit vero mendaces ac rebelles. Pater autem ejus caecus existens increpavit ipsum de expulsione nostra; at ipsestrangulavit eum, et remansit in patris maledictione. Nos autem venimus Missiam, et inde recedentes pervenimus Chroatiam ad Illustrissimum et probum Regem Dircislavum. At ille nos benigne recepit et adjuvit tamquam bonus ac benignus Dominus, et collocavit in suburbio Clysii. Illic igitur remansimus et recepimus veram fidem Catholicam secundum institutionem Romanae Ecclesiae.

Et ego Pincius una cum fratribus meis, videlicet Armonio, Pollemio, Joanne, Celestino, et sorore nostra Murca, et nepotibus nostris Tetralo, Martino, Alexandro, Joanne, Paulino, Georgio, Pancratio, et cum filio meo Pleso sermonem fecimus, et ita ordinavimus; videlicet collegimus inter nos pe cuniam, dedimusque eam Pleso, ut obsequium Deo faciat: ut aedificet Ecclesiam in honorem Beati Michaelis Archangeli, et Sancti Petri Apostoli, et Beati Martini Episcopi; et sic ordinavimus, ut quicunque postea fuerit de tribu nostra, ut aliquid dictae largiatur Ecclesiae substantiae, scilicet stabilis, ut agrum vel domum: fecimus enim, quod Ecclesia ista sit memoriale domus ac familiae nostrae, ut Deus exoretur jugiter pro nobis, et pro posteris nostris, et ut nullus sit possessor seu ordinator Ecclesiae hujusmodi, ejusque bonorum, nisi posteri, sive haeredes nostri ex linea masculorum, sive faeminarum procreatarum semper perpetualiter. Si vero fuerit sacerdos de tribu nostra presbyter, sive monachus, ut possideat dictam Ecclesiam unus post alium; si autem non fuerit de tribu nostra presbyter aut monachus, ut tribus nostra saecularium hominum eligat capellanum quemlibet; et fecimus hoc cum consilio, et consensu Reverendissimi et dignissimi Martini Archiepiscopi Spalatensis.

Et si aliquis voluerit facere contra istam ordinationem, sive voluntatem nostram, iram Dei super se habeat, et cadat in Sanctorum Patrum maledictionem, et cum Juda Scharioth jugiter crucietur.

(Farlati Illyricum Sacrum III. köt. 111. l.)