010. Vilmos mainczi érsek II. Agapitus pápához Németország külső és belső bajairól írván, különösen a magyarok ellenségeskedéseire vonatkozik. 955.

Domino Apostolicae Sublimitatis culmine dignato, summo post caput Christum totius Christianitatis membro, Papae Agapito, merito ac nominc fulgenti, Willihelmus Sanctae Moguntinae Sedis minister indignus, ejus dono Galliae partium Germaniaeque a se secundus, orationis fidei subiectionisque securitatem, in illo autem, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia. Postquam dignati fuistis, vestram liquere paternitatem apud nos, quantas afflictionum iniurias perpessi sumus, vos ignorare haud dubitamus; presertim illo exterorum (a magyarokat érti) evitato, internorum tali ingruente periculo; ut, etiamsi conatus essem, vel me vel mei nuntium vobis presentare causa consulendi, quid agendum esset, obliviscerer. Non utique indo, ut vestrae Sanctitatis oblivionem umquam caperem. Sed, si haec oblitus fuero, quae me pallei vicariciique Galliae partium Germaniaeqne, aecclesiamque Sancti Martini iterum prius data dote, cui minister assura, ditavit, obliviscatur me dextera mea. Barbarorum videlicet gentibus Christianitatem ita inprimentibus, ut, nisi bello actae, Deo scilicet preliante, vel omnes nos suae subicerent potestati, vel ita ad nihilum redigerent, ut quantum temporis quis nostrum presentem vitam degeret, istud presens tempus semper congemisceret. Fratrum vero, Christianitatis nomine utentium, his partibus degentium ineffabili et numquam sine lacrimis dicenda crassante discordia illa, in qua pater filio, patri filius, frater fratri - - non plus Cain Abel insidiatus est - - ac quisque affinis affini insidiatur, omnis ordo, omnisque cognatio detestatur. Non est Regi locus regendi, Episcopis suum subtrahitur privilegium; qui, quasi pupillae Domini, angariantur, exterminantur, excaecuntur, sicut ille Sanctae Juvaviensis aecclesiae Archiepiscopus Heroldus, qui calendis Ma. captus a patruo nostro Heinrico Duce Baioriorum, sine aliquo accusatore canonico exoculatus et in exilium apud Seponam urbem religatus est. Eius vero parochia, res dico aecclesiasticas, insuper et sedem suam, vasallis prefati Ducis distributa esse dinoscitur, et a proprio tutore hucusque privatur. Non personam, sed factum accuso. Dux Comesque Episcopi, Episcopus Ducis Comitisque sibi operam vindicat. Non est aecclesia, quin aliquo laesa sit. Modo nostram ledere moliuntur stb. (A mainczi érsekség ellenségeinek eljárásáról részletesen panaszkodik) Hanc nostrae aecclesiae predam si ita stabiliri vos libeat, prius mittentur aepistolae domno nostro Regi, mihique vestri misericordia vestro Vicario, Brunonique Sanctae Coloniensis Aecclesiae Archiepiscopo, Sanctaeque Treverenensis Aecclesiae Ruodberto Archiepiscopo: loco quo vobis placeat, mihi carissimum Mogontiae, concilium sanctorum fratrum aggregetur. Primo inibi de statu Sanctae Aecclesiae, de Episcopis excaecatis et a sedibus suis reiectis; de caeco Heroldo et de Rathario Leodicensi Aecclesiae canonice et legaliter intronizato, moxque more villici sine causa eiecto, caeterisque loliis triticum Sanctae Aecclesiae suffocantibus causa agetur. Post, vos audiens, vestram appellans Apostolicam dignitatem, mittar ad exteras nationes causa predicationis, si nostris non sim necessarius. Et id malo, quam videre mala nostrae Aecclesiae et sanctorum; sin alioquin plus valeat intercessio pecuniae Hadamari, quam pia constitutio Sancti Bonifacii nostri predecessoris, vostrorumque predecessorum, nec non antecessorum etiam nostrorum, et sint tot pallia, quot Episcopi; sed id, non me Presule fidem subiectionemque vobis prebente.

(Jaffé Fülöp, Monumenta Moguntina, Berlin 1866. 347. l. Hadamar fuldai apát volt az, ki, hogy a halberstadti püspökséget nyerje, Rómába nevezetes kincsekkel ment, s onnan visszajövén „iactatur, se domi ferre nescio cuius munere tot pallia, quot velit, empta centum libris.”)