009. A luxeuil-i (Luxoviensis) frankországi monostor alapítására és dotatiójára vonatkozó okmány, melyben a magyarok X. századi hadjáratairól említés tétetik. Vonatkozás 937-re.

Minime latere credimus sensus et corda fidelium, quemadmodum Sancta Luxoviensis Ecclesia rebus quondam fuit necessariis adornata, sed successorum cessante justicia, prefate Ecclesie status multum vacillat. Tempore igitur Sigiberti Regis Francorum, cum jam per totam Galliam Diuine religio nis feruor torperet, redemptor mundi Deus et Dominus noster Jesus Christus, diu dolens Ecclesiam suam ob multorum desidiam pene jam obfuscatam, ad repellendas ignavie tenebras de occiduis Hibernie partibus splendidissimum radium Gallicis finibus emergi precepit, Beatum videlicet Columbanum egregium Scotbigenarum, qui ad supradictum Regem Sigibertum veniens, honorifice susceptus, ut intra terminos Galliarum resideret, ab eodem devotissime rogatur. Ille obtemperans Regis persuasionibus, heremum peciit, quod multorum vocabulo Vosagus nuncupatur. Est nempe in eadem (corr: eodem) locus admodum delectabilis, qui spiritualiter Luxovium appellatur, in quo vir Dei cum suis angelicam vitam duceus, fama ipsius redolere cepit per omnes partes Gallie. Ad quorum sustentacionem, vt ex divitum habundancia illorum inopia sublevaretur, ceperunt nonnulli, quicquid possidere videbantur, eidem loco contradere; et nonsolum isti, sed eciam Reges atque Imperatores, videlicet predictus Sigibertus, Clodoveus, Chlotharius, Pipinus, Karolus, Ludovicus, Lotharius, Otho. Inter quos ego Karolus, Pipini Regis filius, eisdem fratribus in eodem cenobio sub regulari norma degentibus, ne eorum animus turbaretur, sed ut deinceps Regia securitate muniti absque aliqua molestia Prepositorum vivere potuissent et securiter oracionibus et regule vacare valerent, et mense communis victualia et corporum suorum sufficienter haberent indumenta, quedam prediorum vel villarum loca eisdem fratribus, sub Abbatis imperio regulariter militantibus, ad usus necessarios deputata, per privilegium nobis congruum visum est delegare, ut in his securiter laborantes, nullo alieno dominio aliquid inde abstrahendum (így) stringerentur. Concessimus igitur per nostre auctoritatis largitatem ad mensam vel ad usus necessarios eisdem supranominatis fratribus per nostre largitatis privilegium in Francia villam que vocatur Nanth, Herliacum, Chislam, cum appendiciis suis. In pago Visiano, Divionensi, Belnensi, Cabilonensi atque Matisconensi, id est: Flacciacum, Solistriacum, Ambornacum, Sanz, Tonancia, Caziacura, Molesiacum. In curtili ecclesiam, vicum publicum cum XI mansis. In Festiaco apud Sanctum Antoninum mansum I. In pago Alsacense et in pago Algagense, in loco qui dicitur Bethoniscurte mansos XII cum ecclesia. Similiter vera et in Englingehiem et in Ruodeneskeim, et in Witerkeim mansos XXX; et inter Ramengas et Haasiszera mansos V; et inter Allericovillare et Susza mansos IX; et in Celeberch curtile indominicatum cum omnibus adiacenciis suis, hoc sunt XXX et I; et in Bebonisvillare ecclesiam, qui est vicus publicus in honore Sancti Petri cum mansis V, et in Rodesheim mansos XII cum capella; et (in) Hanagresheim ecclesiam I et ad CL modios de terra arabili; et ad Arzenheim mansos V extra terrara indominicatam; similiter et que vocatur Sapine mansos XXXIII cum ecclesia. Infra patriam vero: Granicas, Menbriacum, Offiniacam-villam, Jusseiacum; Visinicurtem, Crinsinsiacum, Campaniolam, Legoniscurtem, Wanbionisrivum, Ebroniscurtem et Lidinevillam, Onoraciacum, Wabram et Hairoscum, Frigidamconcam, Villare, Nureicurtem, Quernum, Milesiacum, Dedoniscurtem, Saurilioniscurtem, Genebrarias, Joranicas ad offerendam oblacionem Domino, Brialdiscurtem, villam monachorum dimidiam cum ecclesia, Balcionachas, Aniocas, Maurinicurtem, Valerianam, Rodulfivilare, ad sarcetecta templi restauranda, Campanisum, Monasteriolum, Punicherias, Waldoniscurtem, Bonoliaci villam, ecclesiam Aymilstivile, Ansaldicurte, Siricicurte, Berlleville medietatem, ecclesias omnes de fisco Wanbionisrivi ad mensam fratrum, ceteras vero res ad vestimenta emenda. In Provincia autem has villas, id est Sels, Viridis calcis sive Wapingas et vallem Quiriadem sitam in pago Ebredunensi. In pago Lingonensi: Musciacum, Jorchenniacum, et quicquid ibi respicit, hec sunt CL mansi ad indumenta fratrum; alibi Bayrum ad indumenta fratrum; Aigunaldicurtem cum ecclesia in honore Sancti Albini, Cauriacum, Frummam et Rimiliacum, et quicquid ad istas villas pertinet. In pago Virensi villa quae Buccunaca dicitur. In pago Salinensi super fluuio Cernonem, ecclesiam in honore Sancti Martini, cum mancipiis utriusque sexus, et loca duo iu Marsali cum appendiciis suis et mansis IIII. In vico Mediano loca duo circa huuas (így), Sancti Apri. In vico Bodesio mansum unum cum universis appendiciis suis, Sanctum Bricum, Ferrerias, Ficeium, Lambreium, Kalmas, Ravinifontanam, Fulchericurtem cum duabus tonis (így), Gundoniscurtem; Angolisvilare, Fontanas, Anagrates, Sanctum Walbertum, Trenoacum cum appendiciis suis, ecclesiam de Sanez cum appendiciis suis, Sanc tum Egidium, Sanctum Sulpicium, Villam-Manfredi, Pometum, Boens, Adelens, Capellam, Perreti-villam, Boletum, Bruscam, Baldoniseurtem, Huns. Hac igitur racione et discrecione utiliter inspecta, jura, auctoritates, priuilegia, libertatem a Sancte Romane Sedis Pontificibus, sive ab antecessoribus nostris Regibus vel Imperatoribus supranominatis Sancte Luxoviensi Ecclesie concessam et contraditam, confirmamus, corroboramus et auctorisamus. Insuper Imperiali auctoritate nostra per omnem ejusdem Ecclesie Abbaciam tessariam omnimodis fieri prohibemus, et ut homines ejusdem monasterii necessitatibus seruientes ad diversa negocia per universum Regnum Imperiumque nostrum nostro Imperiali banno libere, secure discurrant, et nullus judex publicus aut exauctor nullum theloneum, portaticum, pontaticum, gestaticum, (quod) de ipsis aut eorum hominibus undecumque fiscus accipere consuevit, ulla tenus exigere presumat, nec in pontibus, nec in aquis, sicut prediximus, nec in mercatis, nec in quibuslibet locis, sed per quecunque castella, portus vel quelibet loca, homines et negociantes ipsius monasterii ire, redire, vendere et comparare absque alicujus contradiccione prevaleant. Si quis autem, quod absit, hanc nostre corroboracionis paginam violare presumpserit, auri purissimi centum libras componat et in scriniis Imperatoris reponat.

„Taliter ditata atque exornata rebus, prediis, religione diu floruit Luxoviensis Ecclesia. Cumque ibidem spiritualis scola vigeret, post multa annorum curricula subito orta est tempestas lacrimabilis, cujus rabiem pene sensit totus orbis. Gens quippe Hungrorum ferocissima cum innumerosis pugnatorum copiis ad afficiendam Ecclesiam ulcione Divina erupit. Cumque Burgundionum Regnum exercitus invaderet copiosus, contigitut viri diabolici Luxovium venientes, locumque omnino desolantes, Abbatem et monachos, quos ibidem repererunt, interfecerunt. Sicque Ecclesia Dei confunditur, jura rumpuntur, legum statuta violantur, possessiones Ecclesie ab impiis undique rapiuntur. Sacris non est reverencia locis, prevalente nequicia impiorum, totus pariter concidit honor religionis; nam villas et possessiones prefate Ecclesie in hereditatem sibi diripuerunt manus alienorum, et in villis, ex quibus annuis censibus predicte Ecclesie fratres vivere solebant, quidam perversus Hugo Chapez in quibusdam castra construxit, quedam, uti erant, in usus proprios vendicavit. Cumque Rex non esset, qui vere intuitu justicie huius impii pravitati posset ex integro resistere, ejusdem Ecclesie fratres compulsi sunt Sedis Apostolice interpellare Pontificem. Romanus vero Pontifex illum eiusque sequaces anathematis vinculo constrixit, quousque mala ablata redderent. Itaque post multorum curricula annorum Stephano Papa Romane Ecclesie presidente, Ludovico Romanum Imperium regente, vir venerabilis Ansegisus Luxoviensis Abbas de predictis villis atque castellis diutissime male ablatis talem concordiam fecit: Denique ab utraque parte in primis statutum est, et Apostolica auctoritate prohibitum, ut de castellis et terris eidem monasterio ablatis, aliis Ecclesiis vel monasteriis quippiam dari licitura esse; similiter et decimas proprii laboris omnium dominorum quoquomodo laborancium, et croacarum, bovariavum, jugerum, coloniarum, nemorum, saginatorum, sischalie, merescacie, brolii, ancingiarum, et decimum nummum pascinacii, decimamque omnium animalium; sicque sint Ecclesie Luxoviensis homines et parochiani. Et ut ex hinc omnis contradiccio sopiatur, nominatim castra et villas exprimimus: Wanbionisrivus cum omnibus appendiciis suis; Clarusmons cum appendiciis suis; Geonisvillam cum omnibus apendiciis; Jusses cum omnibus appendiciis suis; Onorisiacus cum omnibus appendiciis suis; Granicas cum suis; Falconiacum cum suis, Wabra, Menbreiacum, Vitreium, Reife, Piseis, Bugeium, Ongeium, Visinicurtem, Progerium, Hayroscum, Officiniacam villam, Criscenciacum, Semicort, Ebruncort, Lidinevillam, Milesiacum, Arceiacum, Embiriacum, Minurs.”

Si quis igitur in futurum ex heredibus hanc concordie pactionem ad dampnum Ecclesie removere vel minuere ausus fuerit, si non congrua satisfaccione emendaverit, reum se Divino judicio de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini nostri Jesu Christi alienus fiat, atque in extreino examine districte ulcioni subjaceat. Acta sunt hec anno ab Incarnacione Domini D. CCC. XV. Indiccione VIII., Stephano Papa Romanam Ecclesiam gubernante, Ludovico cognomento Pio Francorum Regnum strenue regente, Ansegioso viro religioso Luxoviense cenobium pro viribus reformante.

(Teulet Sándor, Layettes du Trésor des Chartes. Inventaires et documents publiés par Ordre de l’Empereur sous la direction de M. le Comte de Laborde. Tome I-e. Paris 1865. 5 sköv. II.)

Jegyzet. Ezen okmány hitelességét tüzetesen megvizsgálni a magyar történetbuvárnak nem feladata; valamiut az, sem, ha vajjon áll-e azon közönséges vélemény, hogy a luxeuili kolostor jótevője, ki magát itt „Ego Karolus Pipini Regis filius”-nak nevezi, Pipin aquitaniai királynak (megh. 865.) fia volt-e, vagy nem? Mennyiben Capet Hugó mint „quidam perversus” felemlíttetik, kétséget nem szenved, hogy az okmány 986-nál régibb, mely évben Hugo V. Lajos nyugati frank kiraly gyámnokává lett; mert ezen állásában neki ilyen czím nem adatott volna. Úgy látszik, hogy az okmány több régibb okmány egybefoglalásából 961. es 986. közt keletkezett. Merl Capet Hugo 941. született, s neki, midőn a luxeuli kolostort háborgatta, legalább is 20 évesnek kellett lenni. A 815. év ellenben, mely az okmány végén áll, a részokmányok egybefoglalásánál szembetűnőleg régibb, azonban - mint látszik - ezeknek egyiket illette. Minket az okmány csak annyiban érdekel, a mennyiben abban a magyarok mint Francziaország pusztítói említtetnek, hihetőleg 937-re vonatkozólag. A magyaroknak X. szazadi hadjáratairól Francziaországban v. b. Dussieux L.,Essai historique sur les invasions des Hongrois en Europe, et spécialement, en France. Paris 1839.