008. VI. Leo pápának bullája, melylyel a dalmátiai püspököknek meghagyja, hogy János spalatoi érsek felsőbbségét elismerjék, és püspöki jogaik gyakorlásában megyéjök határain túl ne terjeszkedjenek. 928–929.

Leo Episcopus servus servorum Dei Formino Sanctae Jadaratensis Ecclesiae Episcopo, et Gregorio Sanctae Nonensis Ecclesiae Episcopo, omnibusque Episcopis per Dalmatiam commorantibus dilectis filiis et fidelibus nostris. Quia gratuita Dei omnipotentis misericordia vos in Episcopali infula constituit, dignum est, ut vestro Metropolitano Sanctae Spalatensis Ecclesiae Archiepiscopo summam reverentiam exhibere delectemini, quatenus per ordinem, et nonnam justitiae gradientes securi, et intrepidi valeatis ad Divinam contemplationem pervenire. Nam quid deterius esse cernitur, quam Episcopus proprio Metropolitano inobediens esse, cum scriptum sit in Africano Concilio: „Nihil Episcopum praeter conscientiam proprii Metropolitani aliquid agere debere.” Et si ita est, cum scimus, quia ita est, ut nullus Episcopus debeat proprium suum Metropolitam ignorare; cur vos Dalmatiarum Episcopi contemptores, et quasi per latrocinium alienas Parochias diripientes, usurpatis vobis profanum nomen, quod ab antiquis patribus vobis ereptum esse cernitur. Unde monemus vos, ut omnes Episcopi in propriis limitibus sint contenti. Forminum namque monemus, ita suam parochiam retinere, quemadmodum in antiquis temporibus mansit; similiter Absarensis Ecclesiae Episcopum, et Arbitanum, atque Ragusitanum, Spalatensem etiam Archiepiscopum in Croatorum terra volumus, ut propriam suam parochiam retineat, quemadmodum antiquitus Salonitana Ecclesia retinebat. Quia non potest parochia infra muros Civitatis, sed per longinqua spatia terrarum in plebibus, et villis, et curis, et Ecclesiis, et in populo antiquitus determinato. Gregorium vero, qui prohibitate temporis in Croatorum terra Episcopus effectus est, praecipimus in sola Scardonitana Ecclesia tantummodo ministrare, alienas parochias ei praecipimus nullo modo amplius usurpare; quia si fecerit, sine dubio a nostro Pontificio excommunicatus manebit. Pallium vero, et usum pallii Joanni Sanctae Spalatensis Ecclesiae Archiepiscopo, sicut antiqua consuetudo fuit, concessimus. Cui volumus, ut tota mente obediatis, eumque ut vestrum patrem ametis, quia tunc Dei gratia subditis illuxerit, cum suis praepositis veram obedientiam exhibere delectantur. Amen.

(U. o. III. köt. 106. l.; Ughelli, Italia Sacra ed. Coletti Velencze 1717. V köt. 1421. l.)