007. Madalbert pápai követ intézkedései Dalmátiának egyházi ügyeiben, melyeket IV. Leo pápa helybenhágy. 928.

- - - Unde frequenter eadem poscentibus nobis definitionem recipere hac de causa terminando, injunctam sibi operis Bulgariam petentes Romanorum Legati Madalbertus Venerabilis Episcopus, et Joannes Dux Illustris, Dux Cumas; quae sequuntur epistolae, ad nos post biennium devenerunt. Pervenientes igitur se praefati legati ad confinia nostra, et sius illis opus injunctum Apostolica jussione fuit, Bulgariam perrexerunt; quique peracto negotio pacis inter Bulgaros et Croatos, repetito iter ad nos Venerabilis Madalbertus Episcopus in Ecclesia Spalatensi adveniens, synodaliter nos Episcopos Joannem, Forminum, Gregorium, cum Croatorum Principe, et ejus Proceribus congregavit; cum quibus residens cuncta provinciae antiquae consuetudinis justo moderamine perscrutans, firmavit omnia secundum veterum statuta in omnibus Ecclesiis Episcoporum privilegia redintegrari. Ita dumtaxat, ut Ecclesia Sancti Domnii, sicut ab initio, Primatum obtineat, et intra limites Dioecesis suae cuncta canonice peragat. Similiter unaquaeque Ecclesia, vel civitas, quae Pontificali munere constipata consistit, simul sedem cum praefinitis terminis Dioecesi suae a patribus institutis regulariter abutatur; tam Jadertina Ecclesia, quam ceterae Ecclesiae Dalmatiarum, Arben sis, Veclensis, Absarensis, quae sunt in occidentali parte positae; Ecclesiae vero aliae, quae in oriente habentur, idest Stagnensis, Ragusiana, et Catharitana eamdem plenitudinem sedibus, et terminis suis in omnibus catholicae fidei dogma adsequuntur. Nonensis vero Ecclesia non Episcopum antiquitus, sed Archipresbyterum sub ditione Episcopi habuisse cognoscitur. Constat legitime, ut ipse Episcopus in qualibet Ecclesia ex his Ecclesiis, quas primis temporibus habuisse Episcopos omnibus patet; cum sint utrinque omnes populatae, et Deo adjuvante sacerdotum et plebium copiam habentes proponatur, sive in Scardonitana Ecclesia, vel Sisciana, aut certe in Delminensi Ecclesia. Quod si immensum pontificii subire delectat, et unam sibi Dioecesium sufficere non vult, harum trium magnitudinem Dioecesei ponderis ad interitum suum et eorum suscipiat; dum neque plebs perfecte ab eo pontificali munere percipere valeat gratiam juxta Sanctorum Patrum statuta, neque ipse adimplere suum in eis officium valeat, cum sit propter multa terrarum spatia difficile peragrari. His ita secundum Apostolicam jussionem Madalbertus venerabilis Episcopus perscrutatus omnia et comperta veraciter, feliciter sancivit; ita ut nullus unquam hujus ordinationis violator existat; cum cuncta, quae praelibata, per dictum Apocrisarium Romano Pontifici fuerint praesentata, et ab eo Divina auctoritate, et Sancti Petri, per suas litteras, et pallii missione confirmata.

(Ugyanott III. köt. 103. l.)