006. X. János pápának a 925-ki spalatoi nemzeti zsinat határozataira vonatkozó levele. 925. után.

Joannes Episcopus servus servorum Dei Reverendissimo et sanctissimo confratri uostro Joanni Sanctae Salonitanae Ecclesiae Archiepiscopo, onmibusque suis suffraganeis Episcopis.

Quia in vobis orta fuit contentio ante nostrorum Legatorum praesentiam de Ecclesiasticis negotiis; volumus ad limina Apostolorum venientes ante nostram, nostrorumque Episcoporum praesentiam cuncta definire satagatis. Quia tunc perfectio religionis adimpletur, cum per canonicae disciplinae regulas, quod quondam ordinatum fuera, per nos emendare comprobatur. Nam vestras litteras suscipientes, investigare non detulimus; et quia illic maxima erat impressa murmuratio, suspendere hoc curavimus, ut ante nostram praesentiam, aut tu cum Gregorio, aut unus vester suffraganeus Episcopus veniens, cuncta per ordinem nobis revelent; quatenus per viam justitiae incedentes, quidquid rectum est inter vos, definire valeamus. De caeteris autem capitulis vobis innotescimus, quatenus hac ratione excepta, quicquid synodaliter nostri Legati Episcopi vobiscum una statuerunt, a nobis confirmata existant. Sed quia minime res praelibata tumultuantibus vobis finiri valuit, nihil dignum religionis Ecclesiastica dogmata sumere potuit.

(Ugyanott III. köt. 101. l.)