005. A 925-ki spalatoi nemzeti zsinat határozatai.

I. Quoniam antiquitus Beatus Domnius ab Apostolo Petro praedicare Salonam missus est, constituitque, ut ipsa Ecclesia et Civitas, ubi sancta ejus membra requiescunt, inter omnes Ecclesias provinciae hujus Primatis habeat, et Metropolis nomen super omnes Episcopos legitime sortiatur: ita dumtaxat, ut ad ejus jussionem Episcopi, qui per Divinam gratiam cathedram ipsam retinuerit, et Synodus celebretur, et consecratio Episcoporum, quia dicente Domino: „Ubi fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilae.”

II. Ut in cunctis Ecclesiis, in quibus supra recolitur Episcopus habitasse, nunc autem clero, ordine, et populis sufficiens adest intra Diaeceseos limites, Episcopus habeatur; quia juxta decreta Patrum, non licet in modicis civitatibus, vel villis Episcopos statuere, ne nomen Episcopi vilescat, et ut Episcopus vacans vacantem Dioecesim cum consilio Metropolitani, et caeterorum Episcoporum commune accipiat.

III. Quoniam minime termini a Patribus statuti trans ferridebent, unusquisque Episcopus descriptos sibi terminos possideat, et alienam Dioecesim nullatenus invadat; jure proprio servato in regnandis, consecrandis Ecclesiis, vel sacerdotibus promovendis, atque a suo Episcopo Chrisma accipiendum.

IV. Ut possessiones Ecclesiarum, quae pro peccatis conditorum oblatae sunt ad honorem Sanctorum, saecularibus minime mancipentur: quia res Deo semel dedicata humano dominio subdi non debet.

V. Ut si qua Ecclesia vel possessio per privilegium a fidelibus sub anathemate in principali Ecclesia Sancti Petri Apostoli subditae sunt, minime subtrahantur, quatenus et offerentes, et res ipsas tuentes Christi clavigeri Petri tueantur suffragiis.

VI. Ut si Divino judicio in tumultu plebis Princeps provinciae occidatur, quia quod a multis committitur, inultum manet, vel pro ipso reatu quis cognoscunt, obnoxii debent esse pro ipsa anima eleemosynas facere, et si quam Ecclesiam dedicavit, vel libertos fecit, defendere, uxorem aut filios fovere benigne.

VII. Ut si quis malignus diaboli spiritu afflatus, singulari consilio, sicut Judas dominum suum occiderit, lapideo collo suspenso, ferro corpore praecinctus, exul poeniteat.

VIII. De Episcopis Ragusitano et Catharitano, quorum manifeste una sedes dignoscitur, ipsam Dioecesim aequa lance inter se dividant, ita, ut si unus dictae Ecclesiae pastor obierit, donec ordinetur Episcopus, residens Episcopus ipsius Ecclesiae Ecclesiasticam curam gerat.

IX. De Licinio Episcopo, ut in Ecclesia, in qua ordina tus est, contentus permaneat: et nullus deinceps in ea Episcoporum, vel Presbyterorurn Missam celebret, donec proprius Episcopus eam consecret canonice. Si quis postmodum praesumptor in ea contra praemissa fecerit, a nostro collegio excludatur. Quod si dictus Licinius nec legaliter in sua Ecclesia perstiterit haeres; sed eventatus, ut extraneus accedens, et in sua mallet prima adhaerere Ecclesia, ut Presbyter perrnaneat.

X. Ut nullus Episcoptus nostrae provinciae audeat in quolibet gradu Sclavinica lingua promovere; tamen in clericatu, et monachatu Deo deservire. Nec in sua Ecclesia sinat eum missas facere; praeter si necessitatem Sacerdotum haberet, per supplicationem a Romano Pontifice licentiam ei sacerdotalis ministerii tribuat.

XI. Ut Episcopus Chroatorum, sicut nos omnes, nostrae Ecclesiae Metropolitanae subesse se sciat.

XII. Quod si Rex et Proceres Chroatorum omnes Dioeceses Episcoporum infra limites nostrae Metropolitanae suo cupiunt vindicare Pontifici, nullus ex nostris per omnem provinciam eorum neque regenerationes faciat, neque Ecclesias, vel Presbyteros consecret, tum in suis sedibus commorantibus pro miae (így) opus. Quisquis ad nos accesserit consecrari, regenerari, Chrisma sibi dari poposcerit, absque scrupulo omni per totam provinciam ipsa tribuant. De caetero autem ipsi cum suo Pontifice Deo reddant rationem de his omnibus, quae in eis Christianae Religionis dogma defuerit; nostra coram Deo conscientia est absoluta.

XIII. Ut in Ecclesia, ubi Presbyter occisus est, ante satisfactionem ipsius vel plebis, ut congruum ipsi Episcopo videtur, nullus missam faciat; et ut a Presbyteris res Ecclesiae non destruantur; neque semel suscepta Ecclesia sine causa relinquatur. Quod si aliter fecerit, donec perdita restituat, et Ecclesia propria accipiat, excommunicetur.

XIV. Ut uxores propriae deinceps non dimittantur, nisi propter fornicationem, quod si quis dimiserit, sic permaneat; et ut haeredes suos, servos suos litterate studiis tradant. Quicumque Christianitatem perfectam habere cupiunt, ut illi eos instanter corripiant, et ipsi eos libenter exaudiant, non ut peregrinos, sed ut proprios.

XV. Quod si Sacerdotes incontinenter propter ipsam continentiam primam, quam sortitus est, separati a consortio cellae, teneat uxorem; si vero aliam duxerit, excommunicetur.

Haec ita habita deliberatione, quae supra scripta continentur, cuncta, per ordinem sancta Synodus Romano Pontifici confirmancla per dictos suos Legatos Episcopos, ot Petrum Presbyterum Spalatensem insertis litteris nuntiare decrevit: quatenus Divinitus antiquae Religionis dogma in Ecclesiis Dalmatiarum arbitrio summi Pontificis universa praelibata sortirentur. Sed cum terminare cuncta legitime antiquo more praestolaremur - - - fuit fratris nostri Episcopi Nonensis, qui sibi vindicare cupiens Primatum Dalmatiarum Episcoporum, hoc quod non expediebat contra dictam Synodum in auribus Apostolicis, injustum injecit certamen. Quam ob rem diversa, et nunciis recitantibus de his praesentibus, et litteris patentibus non aequalia, ambiguitas Romanae Ecclesiae facta, non definita ad nos, et finienda adhuc, Epistola a Reverendissimo Papa Joanne per Legatum nostrum remissa est, cujus vero Epistolae tenor hic est.

(Ugyanott III. köt. 96. l.)