003. X. János pápa levele, meylyel Tamiszló a horvátok királyát, Mihály chulmiai herczeget, János salonai (spalatoi) érseket, és az összes szlavoniai-dalmat nemzetet buzdítja, hogy az igaz keresztyén hithez szilárdul ragaszkodjanak, s követeihez, János an

Joannes Episcopus servus servorum Dei dilecto filio Tamislao Regi Croatorum, et Michaeli excellentessimo Duci Chulmorum, nec non Reverendissimo, et Sanctissimo confratri nostro Joanni Sanctae Salonitanae Ecclesiae Archiepiscopo, omnibusque Episcopis suffraganeis; verum etiam et omnibus Zupanis, cunctisque sacerdotibus, et universo populo per Sclavoniam et Dalmatiam commorantibus dilectissimis filiis nostris. Divina omnipotentis Dei dispensatione hoc factum est, ut sollicitudo omnium Ecclesiarum nobis commissa esse credatur; ea videlicet ratione, ut spirituali augmento valeamus neqnitiae caliginem radicitus extirpare ab omni coetu Christianorum, praesertim ab illis, qui specialissimi filii Sacrae Romanae Ecclesiac comprobantur. Quis enim ambigit Sclavinorum Regna in primitie Apostolorum, et universalis Ecclesiae esse commemorata, cum a cunabulis escam praedicationis Apostolicae Ecclesiac perceperunt cum lacte carnis; sicut Saxones novo tempore a nostro Antecessore piae memoriae Gregorio Papa doctrinam pariter et litterarum studia, in ea videlicet lingua, in qua illorum mater Apostolica Ecclesia infulata manebat. Unde hortamur vos, dilectissimi filii, ut caritas Dei per zelum rectitudinis in vestris resplendeat cordibus, quatenus ab omni torpore mentis expulsi Deo Omnipotenti placere possitis; et quia in Decalogi mandato commissum est, ut decimas, et primitias ex nostris facultalibus contulissemus; in novo quippe praeceptura est, ut non solum ex facultatibus, verum etiam ex nostris diebus in spatio vitae praefixis Deo decimas offeramus. Unde hortamur vos, o dilectissimi filii, ut vestros tenerrimos pueros a cunabulis in studio literarum Deo offeratis; quatenus Divinitus informati vos suis admonitionibus valeant relevare ab illecebris delictorum ad supernam patriam, in qua Christus est cum omnibus electorum agminibus. Quis etenim specialis filius Sanctae Komanae Ecclesiae, sicut vos estis, in barbara, seu Sclavinica lingua Deo sacrificium offerre delectatur? Non quippe ambigo, ut in eis aliud maneat, qui in Sclavinica lingua sacrificare contendunt, nisi illud quod scriptum est: „Ex nobis exierunt, et non sun tex nobis.” Nam si ex nobis essent, manerent utique nobiscum nisi in nostra conversatione, et lingua. Unde iterum atque iterum vos monemus, dilectissimi filii, ut in vestra conversatione maneatis, et linguam, et praecepta Reverendissimorum Episcoporum Joannis Sanctae Anconitanae Ecclesiae, et Leonis nostri familiarissimi Sanctae Palestrinae Ecclesiae, a nostro latere vobis transmissis, in omnibus nobis creduli, atque perspicaci industria suffulti audiatis. Quod vobis attentius commendamus, ut illorum admonitionibus obediatis, et quidquid vobis ab illis injunctum fuerit ex Divinis sive Canonicis argumentis, sub omni celeritate obedienter adimplere satagite, si non vultis sequestrari a nostro Collegio.

(Farlati Illiricum Sacrum, III. köt. Velencze 1765. 94. l.)