001. Arnulf császár és keleti-frank király okmánya, melylyel a salzburgi érsekségnek megyéjét megerősítvén, azon városokat es javakat is felemlíti, melyek, a kesőbbi Magyarország területén, ahhoz közvetlenül a honfoglalás előtt tartoztak. 890.

In nomine Sanctae et Individuae Trinitatis. Arnolfus Divina favente gratia Rex. Oportet igitur nos, qui Divino sumus munere quodammodo prae ceteris mortalibus sublimati, ejus in omnibus parere praeceptis, cujus clementia praelati sumus, atque cujus praecellimus munere, loca utique sibi dicata per petitiones fidelium nostrorum nostro relevari juvamine atque Regali tuimine; quoniam hoc nobis et ad mortalem vitam temporaliter transigendam, et ad aeternam feliciter obtinendam profuturum liquido credimus, Quapropter comperiat onmium nostrorum fidelium praesentium scilicet et futurorum sollertia, qualiter quidem venerabilis Archiepiscopus noster Diotmarus, veniens in procerum nostrorum praesentiam postulavit Serenitatem nostram, ut ob mercedis nostrae augmentum quasdam res proprietatis nostrae ad Sanctam Ecclesiam Juvavensem quae est constructa in honore Sancti Petri et Sancti Roudberti Confessoris Christi, ubi corporaliter requiescit, et ipse praedictus venerabilis Archiepiscopus praeest, in proprium jure perpetuo permanendum concedissemus. Cujus petitioni ob amorem Domini nostri Jesu Christi, seu ob remedium animarum antecessorum nostrorum, ac Beatae memoriae domini ac genitoris nostri, nostracque mercedis augmentum, libentem assensum praebentes decrevimus ita fieri. Tradimus itaque atque firmamus ad praedictum monasterium Sancti Petri Sanctique Roudberti; primitus castellum Sanctae Erndrudis cum omnibus juste atque legaliter ad eundem castellum pertinentibus, cum venationibus, curtibus, piscationibus, id est ab ecclesia Sancti Martini, quae respicit contra monticulum qui vulgo Nochstein nuncupatur, sursum ex utraque parte fluminis Juaris nominato, usque in riuulum Quartinespach et Retilinstein. - - Insuper tradimus atque firmamus Sancto Maximiliano - - - in aquilonari parte fluit in praedictum flumen, atque riuulus Gastuna in australi parte. Insuper etiam firmamus ad praefatum monasterium Juvavensem forestum a termino, qui in Pisoncia incipit, hoc est de riuulo Erilipach, usque ad acutum montem, qui diotisce Wassinberch dicitur, prope Iscalam; in illo loco, ubi terminus forestis Rapotoni Comitis se ab isto disjungit, et in aquilonari parte de riuulo Tinuilinpach usque in summitatem montis Cirvancus nominati, et de jam dicto monte Wassinberch usque ad praefatum monticulum Nochstein, illa montana omnia, quae in potestate antecessorum nostrorum fuerunt et nostra, ad iam dictum monasterium firmamus. Curtem quoque ad Piscofesdorf, cum omnibus iuste ad eandem curtem pertinentibus, atque piscationem in lacu Atarse vocitato, sine alicuius hominis contradictione, illos quondam praedictos XII privatos tractus, sicut dominicalis terra se ad Paumgartin ipso lacu adjungit, sine alia communi piscatione in Atarse ad Atarhof pertinenti, de potestate nostra. Firmamus etiam istas curtes in proprium, quae antea inibi in beneficium fuerunt, sive ex parte antecessorum nostrorum vel nostra, sive ex alterius cuiuslibet parte ibi antea beneficiata fuissent; quarum hec sunt nomina: Ad Scafarafeld curtem et aecclesiam cum decima, et sicut ille terminus in australi parte incipit, qui Wagreini dicitur ultra Ipisam, et in occidentali usque dum ducitur, ubi Urala se dimittit in praefatum amnem. Et quicquid iu origentali parte jam dicti fluminis habere videmur, per totum tradimus ad praedictum monasterium; exceptis duobus piscatoribus, cum corum ruribus in aquilonari parte. Ad Magilicham tertiam partem civitatis, et sicut ille terminus se disjungit, de illis in occidentali parte quas quondam ad Sanctum Emmeramum antecessores nostri tradiderunt, totum in termino origentali ad praefatum monasterium tradimus, exceptis hobis tribus. Ad Arnesdorf, id est ad Wachavvam, quiequid ibi habuimus cum vineis et saginatione et monte querecato, pratisque inter ipsum querceatum montem sitis, et inter siluam paltam, vel quicquid in ipsis silvis habuimus, totum in usum praedicti monasterii concedimus. Ad Gruncita, quicquid superfuit hobis quinque, quas fideli nostro dedimus Detrico; hoc sunt hobas L. Ad Liubinam, ad Holunburch tertiam partem civitatis cum vines XXX et hobis XV sine curtuli terra. Ad Treisinam civitatem et ecclesiam Sancti Martini cum decima, et sursum in australi atque origentali parte fluminis Treisima, usque ad Potilinesprunnin, et sicut Dietrichespach fluit contra duos acervos, qui in origentali parte campi positi sunt; et exinde usque Danubium in illum locum, qui Tripoliza dicitur; et ita sursum prope Danubium, cum agris, pratis, cultis et incultis, aruis, locis piscationum, quae diutisce arichsteti vocantur, et ita sursum usque ad illam marcham, quae inter Treisimam et Holunpurch ustrasque res discernendo dividit. Ad Penninovanc quicquid ibi habuimus. Ad Ecclesiam Anxonis. Ad Witinesperch, quicquid ibi habuimus, excepto quod Mosogovvoni dabamus propter fidele servitium, hoc est hobe C. Ad Aecclesiam Ellodis aecclesiam Minigonis presbyteri. Ad Guntpoldesdorf quicquid ibi habuimus. Ad Rapam. Ad Sabariam civitatem et aecclesiam cum decima et theloneis, vineis, agris, pratis, pascuis, forestibus, montibus, cunctisque ad eandem ciuitatem juste et legi time pertinentibus. Ad Siccam Sabariam. Ad Peininchaha. Ad Mosaburch Abbatiam, ubi Sanctus Adrianus martir Christi requiescit, quam antecessores nostri ad jam dictum Monasterium tradiderunt, et nos firmamus, ac nostra ex parte augmentamus. Nonam quoque de omnibus nostris curtibus inibi cum theloneo in ciuitate et piscina adjiciums. Ad Salapiugin curtem cum CCC mansis, et totidem vineis, vel quicquid ibi habuimus. Aecclesiam ad Quartinaha, Aecclesiam ad Gensi. Ad V Aecclesias cum theloneis ac vineis, forestibus, et cum omnibus, quae ab antecessoribus nostris antea beneficiata fuissent, firmamus in proprium. Ad Ruginesfeld, quicquid ibi habuimus. Ad Durnawa aecclesiam, quae est constructa in honore Sancti Rondberti, ceterorumque Sanctorum quam plurimorum martirum, cum monte Parauuoz nominato, cum vineis, agris, pratis, siluis et cum onmibus, quae ibi videntur habere circa montem sitis. Ad Pettouiam aecclesiam cum decima, et duas partes ciuitatis, cum bannis theloneis et ponte, quae ab antecessoribus nostris illo tradita fuerunt; et ex parte nostra addimus tertiam partem civitatis, que proprietas Carantani fuit, illique diiudicatum est, eo quia reus magestatis nostrae criminatus est constare; exceptis subnotatis rebus, quas uxori illius propter fidele servitium concessimus. Id est in superiori civitate in origentali parte civitatis ipsius curtilem locum, ubi nova eccelesia incepta est, atque in inferiori ciuitate in occidentali parte ciuitatis ipsius, illa curtilia loca, quae in potestate tunc habuit, cum hobis C et vineis X in Zistanesfeld, ubi nunquam antecessores nostri alicui quicquam dederunt, propter fidele seruitium praenominati Archiepiscopi tribuimus ad praefatum monasterium, sicut acervos, duo prope Travum positi sunt, ex summitate termini, qui Wagreini dicitur; et ita sicut ille Wagreini tendit usque ad Trevvina, fluit in amnem Travum. Ad Sulpam, civitatem Zuip vocatam, cum omnibus juste ad eandem civitatem pertinentibus cum quercetis et campis, sicut illa fossa, quae incipit de Muora, et tendit usque ad Luonznizam, et ut Luonzniza et Sulpa de alpibus fluunt, quicquid inter has duas amnes habemus, totum ad praedictum monasterium concedimus; et forestum Susel cum panno (uti) in potestate antecessorum nostrorum fuit et nostra, venationemque in dulcis vallibus, quam populus cum sacramentis in nostram potestatem affirmauit, id est epdomadas III ante aequinoctium auctumpnale, ac postea usque in natalem Sancti Martini ad venandos ursos et apres. Ad Lumnichan juxta Rapam, quicquid ibi habuimus. Ad Nezelinpach. Ad Sabnizam aecclesiam et curtem cum mansis L. Item ad Rapam. Ad Tudleipin. Ad Labantam aecclesiam Sancti Andreae, uti antecessores nostri ad jam dictum monasterium firmauerunt, cum decima, ut ibi consuetudo est. Et de curtibus nostris adicimus decimam, ut in Sacris codicibus ha betur; nec non et saginationem in omni Labanta valle, excepto monte forest nominato, propter venationem nostram. Ligna quoque secanda ad aecclesiam, et ad aliud seruitium Episcopi, tam in ipso monte, quam in aliis omnibus montibus concedimus, et unam fossam ruderis in monte Gamanara semper per totum annum habendam. Ad Gurcizam beneficium Engilbaldi. Ad Carantanam aecclesiam Sanctae Mariae cum decima sicut ecclesiasticus praecipit ordo de curtibus nostris, id est Trahof, Gravindorf, Curnuz, ibique ad Curnuz operarios servos II in monte cum hobis illorum ligna secanda in ipso monte, sine contradictione ministrorum nostrorum, cum saginatione. Trebina, Astarvviza, Chrapucfeld, Vitrino, Friesach, Curca, Grasluppa, Lunggovvi, Sublich, Tiufinpach, Chatissa, Pelissa, Chubenza, Undrima, Linta, Lieznizka, Prucca, Muonza, Liubina. Ad Strazzinalam duo loca. Ea videlicet ratione, ut ab hodierna die et deinceps praedictae res ad praedictam casani Sancti Petri et Sancti Ruodberti, ubi etiam ipse corpore requiescit, jure perpetuo permaneant absque alicuius contradictione; nec ullus successor noster, aut Dux, vel Coraes, sive Vicarius, seu quaelibet alia Vicaria Potestas de praedictis rebus, quas praenominavimus, potestatem habeat, inde quippiam abstrahere. Sed per hoc nostrae auctoritatis praeceptum, sicut praediximus, ad praedictum locum Sancti Petri et Sancti Ruodberti, ubi etiam corpore requiescit in Salzburch ciuitate absque alicuius molestia vel inquietudine sint. Et ut haec auctoritas largitionis et confirmationis nostrae firmior habeatur, et per futura tempora a fidelibus nostris verius credatur et diligentius obseruetur, manu propria nostra subter eam firmauimus, et annuli nostri impressione assignari iussimus.

Signum domini Arnolfi Serenissimi Imperatoris.

Hebarhardus Notarius ad vicem Grimaldi Archicapellani recognovi et subscripsi. Datum XII. Kalendas Decembris, anno Christi Incarnat. (DCCCXC). Anno domini Arnolfi Serenissimi in Origentali Francia regnante. Indictione VIIII. Actum Matalihoua, villa Regia in Dei nomine feliciter. Amen.

(Nachrichten voin Zustände der Gegenden und Stadt Juvavia, Salzburg 1784 Okmányi függelék 115. l. 54. sz. a.)

Jegyzet. Ez azon néhány érdekes okmányoknak egyike, melyeket a keleti frank királyok birodalmuknak azon részére nézve kiadtak, melyek a honfoglaló magyarok által ettől elszakíttattak. Kelténél fogva Árpád fejedelem korába esik (889-907); miért is egész szövegét okmánytárunkba felvenni annál inkább indokoltnak látszott; minthogy hazai íróink arra eddig mindig hibásan hivatkoztak, Salagius annak kivonatát első tette közzé, 875. évi indicatióval, ezen megjegyzéssel: „Circumferter exemplum diplomatis Arnulphi Regis a celeberrimo rerum Hungaricarum scriptore Prayo ad Praesulem nostrum Georgium Klimo, dum viveret, missum” (De statu Ecclesiae Pannonicae IV. köt. 383. l.). Azonban mar ő is észrevette, hogy „huius exempli characteres manifesto vitio laborant”; - „ut adeo merito existimare liceat, aliud non vitiosum Arnulphi diploma eius, quam exemplum nostrum praefert, sententiae existere” (n. o. 381. l.) Fejér Salagius kivonatát vette fel okmanytárába, azt a 888. évre tévén (Cod. Dipl. I. k. 220. l.), s 875. alatt ugyan azon okmánynak egy másik kivonatát szintén hibásan közölte (u. o. 193.). Az okmánynak itt közzé tett egész szövege Kleinmayr munkájából van véve „Nachrichten vom Zustande der Gegenden und Stadt Juvaria. Salzburg 1784., okmányi függelék, 51. szám, (115. l.). Az okmány évszámát 890. a tudós Boehmer János Frigyes is helyesnek találta (Regesta chronologico-diplomatica Karolorum. Frankfurt 1833. 106. l.)