227. IV. László magyar király megtagadja a budai vár polgáraitól a kért vásártartási jogot. 1290.

Nos Ladislaus Dei gracia Rex Hungarie memorie commendantes significamus quibus expedit vniuersis, quod licet ciues nostri de castro Budensi a nobis petiuissent annuatim nundinas celebrari; tamen quia considerauimus sororibus de Insula Virginis Gloriose dampnum per hoc in tributo suo non modicum generari, ad peticionem et instanciam domine Elysabeth sororis nostre karissime concessimus, et ipse nundine non debeant celebrari, prout eisdem ciuibus concessum non exstitit vsque modo. Datum Bude die Dominico ante festum Marie Magdalene anno Domini M°. CC°. nonagesimo.

(Az eredeti után. Czech)